Latin · Dactylic hexameter
Part 2
Aldhelm, Ald. Carm. eccl. 2
Not analysed yet
II.
IN BASILICA BEATAE MARIAE SEMPER VIRGINIS.
Hanc aulam Domini servat tutela Mariae,
Cui veneranda rudis sacrantur culmina templi
Et nova consurgunt sacris vexilla triumphis.
Hac celebratur honor sacrae genetricis in aula,
Quae verum genuit lumen de lumine patris;
Quem clamant Titan almo spiramine vates.
Femina praepollens et sacra puerpera virgo,
Audi clementer populorum vota precantum,
Marcida qui riguis umectant imbribus ora
Ac genibus tundunt curvato poplite terram,
Dum veniam fuso lacrimarum fonte merentur
Et crebris precibus delent peccamina vitae!
Haec, inquam, virgo caelesti pignore feta
Edidit ex alvo salvantem saecula regem,
Imperium mundi solus qui iure gubernat,
Ut dudum angelico discit virguncula fatu,
Cum pater altithronus Gabrihel misisset ab astris.
Haec fuit, egregius quam promit carmine vates,
Qui Solimis quondam dives regnavit in arvis:
Hortus conclusus florenti vertice vernans,
Fons quoque signatus caelesti gurgite pollens
Necnon et turtur tremulus; cui praescius infit
Angelus: 'En sobolem generabis virgo perennem
Atque puerperium paritura puerpera gignes;
Filius altithroni faustus vocitetur in aevum!
Spiritus e caelo veniet sanctissimus in te:
Virtus ecce tuo confert umbracula cordi;
Patris obumbrabit te, virgo, celsa potestas.'
Quo dictu matri turgescunt viscera fetu,
Qui genitus mundum miseranda labe resolvit
Atque crucifixus polluta piacula tersit.