Latin · Dactylic hexameter
III. 〈in Ecclesia Mariae a Bugge Exstructa〉., lines 3.50-3.85
Aldhelm, Ald. Carm. eccl. 3.50-85
Not analysed yet
Fratres concordi laudemus voce Tonantem
Cantibus et crebris conclamet turba sororum;
Ymnos ac psalmos et responsoria festis
Congrua promamus subter testudine templi
Psalterii melos fantes modulamine crebro
Atque decem fidibus nitamur tendere liram,
Ut psalmista monet bis quinis psallere fibris;
Unusquisque novum comat cum voce sacellum
Et lector lectrixve volumina sacra revolvant!
Istam nempe diem, qua templi festa coruscant,
Nativitate sua sacravit virgo Maria,
Quam iugiter renovant Augusti tempora mensis,
Dividitur medio dum torrens Sextilis orbe;
Qui nobis iterum restaurat gaudia mentis,
Dum vicibus redeunt solemnia festa Mariae
Et veneranda piis flagrant altaria donis.
Haec domus interius resplendet luce serena,
Quam sol per vitreas illustret forte fenestras
Limpida quadrato diffundens lumina templo.
Plurima basilicae sunt ornamenta recentis:
Aurea contortis flavescunt pallia filis,
Quae sunt altaris sacri velamina pulchra,
Aureus atque calix gemmis fulgescit opertus,
Ut caelum rutilat stellis ardentibus aptum,
Ac lata argento constat fabricata patena:
Quae divina gerunt nostrae medicamina vitae;
Corpore nam Christi sacroque cruore nutrimur.
Hic crucis ex auro splendescit lamina fulvo
Argentique simul gemmis ornata metalla;
Hic quoque turibulum capitellis undique cinctum
Pendit de summo fumosa foramina pandens,
De quibus ambrosia spirabunt tura Sabaea,
Quando sacerdotes missas offerre iubentur.
Nunc clara ingenito dicatur gloria patri
Nec minus et genito promatur gloria nato
Spiritus atque sacer consorti laude fruatur!