Latin
23 to 33
Aldhelm, Ald. epp. 23-33
Not analysed yet
Auditum namque et diversis rumorum relatibus compertum nobis est, quod sacerdotes vestri in catholicae fidei regula secundum scripturae praecepta minime concordent et per eorum simultates et pugnas verborum in ecclesia Christi grave scisma et crudele scandalum nascatur, quod psalmigrafi sententia detestatur dicens: Pax multa diligentibus nomen tuum et non est in illis scandalum. Pacem quippe religionis pia concordia copulat ,sicut caritatem dira contentio contaminat. Nam unitatem fraternitatis rectae fidei sectatores psalmista hortatur inquiens: Deus, qui habitare facit unanimes in domo. Domus vero haec secundum allegoriam ecclesia per totos mundi cardines diffusa intellegitur. Heretici namque et scismatici ab ecclesiae societate extranei per contentionum argumenta in mundo pululantes et veluti horrenda zizaniorum semina in medio fecundae segitis sata dominicam messem maculabant. Sed huiuscemodi altercationis opprobrium apostolica compescit buccina. Qui vult, inquit, contentiosus esse; nos talem consuetudinem non habemus nec ecclesia Dei, quae non habet maculam aut rugam. Pacem namque catholicorum matrem et filiorum Dei genetricem esse evangelica promulgant oracula: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Unde domino et salvatore nostro a summo caelorum fastigio descendente, ut cirografum protopla〈u〉sti deleret et mundum pace sequestra reconciliaret, angelica cecinit melodia: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis, et psalmista Fiat, inquit, pax in virtute tua et habundantia in turribus tuis. Denique rumor ecclesiae fidei contrarius longe lateque percrebruit, quod sint in provincia vestra quidam sacerdotes et clerici tonsuram sancti Petri, apostolorum principis ,pertinaciter refutantes seque tali excusationis apologia pervivaciter defendentes vivant, quod auctorum et praecessorum suorum tonsuram imitentur, quos divina |illustratos gratia fuisse grandiloquis assertionibus contestantur. Qui si a nobis sollicite sciscitentur, quis primus auctor rasurae huius et tonsurae extiterit, omnino aut veritatem ignorando aut falsitatem dissimilando obmutescunt.