Latin
1081 to 1095
Aldhelm, Ald. metr. 1081-1095
Not analysed yet
Δ Da exemplaria verborum ionico minori subdita! X Sumuntur a verbis primae coniugationis ,quae in tribracho edidimus, tempore futuro ut numerabunt, rogitabunt, glomerabunt ,sociabunt, temerabunt, maculabunt, dubitabunt; sic et infinitivo tempore praesenti a passivo: numerari, rogitari, glomerari, sociari. Veniunt a tertia coniugatione tempore praeterito imperfecto: veniebant, capiebant, rapiebant, poliebant, metuebant, tribuebant. Ita quoque a participiis tempore praesenti ut numerantes, glomerantes, titulantes, polientes, statuentes, iaculantes, modulantes, spatiantes, speculantes et reliqua. Δ Ionicus minor cui divisioni famulatur? X Ad duplam divisionis pertinet regulam. Δ Dic ergo utrum arsis an thesis in temporum distributione palmam victoriae promerebitur! X Thesis procul dubio. IV. temporum curricula gubernat et arsis duorum. Δ Unde hoc evenit? X Quia paenultima acuitur et antepaenultima gravatur ut populantes, maculantes, titulantes, glomerantes, numerantes, venerantes et omnia propemodum verba primae coniugationis, quae in tribracho congessimus, cum ad participiorum significationes dirivantur, ionici minoris legibus subduntur. DE IONICO MAIORI. Δ Da regulas ionico maiori rite congruentes! X Clementia, sententia, concordia ,discordia, prudentia, vecordia, vesania, dementia, Germania, Saxonia, contentio, conventio, possessio, confessio, insania, infamia, confectio, defectio, refectio, protectio, virguncula, fornacula, cunabula, paupercula, matertera, matercula, maiuscula, cervicula, vulpecula, veprecula, nubecula, mercedula, ficedula: in his. V. nominibus. e. producitur, ut Priscianus libro. III. commentabatur. Ex his primae declinationis nomina triptota sunt in singulari, tetraptota in plurali; quae autem |de tertia declinatione ad regulam ionici maioris decerpsimus, in singulari numero pentaptota sunt, in plurali triptota. Item masculina vel communia triptota utroque numero ut mirabilis, laudabilis, affabilis, effabilis (Vergilius Nec visu facilis nec dictu effabilis ulli), spectabilis, triplabilis (Sedulius Quod simplex triplicet quodque est triplabile simplet), ramusculus, rumusculus (quod est rumoris diminutivum), fraterculus, laterculus (nam paterculus peon secundus esse dinoscitur), maiusculus, complusculus, latrunculus, furunculus, carbunculus, lenunculus, authenticus, pauxillulus, tirunculus, ranunculus, arnotinus, hornotinus, quorum primitiva sunt maior, plus, latro, fur, carbo, leno, paulus, tiro, rana, arnus, horno; nam diminutiva diminutivorum inveniuntur, ut paulus paululus, pauxillus pauxillulus: ita agnus agniculus, agnicellus agnicellulus; sic mons et reliqua: haec pentaptota sunt singulariter et tetraptota pluraliter.