Latin
1096 to 1108
Aldhelm, Ald. metr. 1096-1108
Not analysed yet
Item neutra ut fastidium, ludibrium (Vergilius rapidis ludibria ventis) plumarium, aerarium, proscenium (Vergilius ineunt proscenia ludi) collarium, plantarium, palmarium (quod in palma est id est in laude victoriae) convivium, conubium, colludium, corpusculum, turpisculum, spiraculum, solacium, cenaculum, venabulum, spectaculum, mastigium, fastigium, vestigium, miraculum; haec neutralia in utroque numero triptota sunt. Δ Da regulas verborum, quae huic pedi minime refragentur! X Elimino, ingurgito ,eradico, procrastino, insignio, lascivio, exhaurio, emollio, obstetrico (ut in Exodo quando obstetricabitis Ebreas), renuntio, annuntio, congaudeo, enucleo, assentio ,consentio, irretio, praesagio, insanio, custodio, discrimino, determino, fastidio, contorqueo, resplendeo, arrideo. Ita futurum tempus eiusdem modi indicativi binas admittitpersonas: gaudebimus gaudebitis, mulcabimus mulcabitis, sulcabimus sulcabitis, truncabimus truncabitis, lentabimus lentabitis (Vergilius Ante Trinacria lentandus remus in unda), |quassabimus quassabitis, lustrabimus lustrabitis, algebimus algebitis, torrebimus torrebitis, canebimus canebitis. Sic de tertia correpta sed tempore praesenti: compescimus compescitis, infindimus infinditis, annectimus annectitis, rescindimus rescinditis, depectimus depectitis ut in georgicis Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres. Ita infinitivo modo compescere, infindere, annectere, rescindere, depectere, excu| dere, detrudere, contradere, corrodere, illidere, depromere, colludere, emergere, lentescere, canescere, haerescere ut in epithalamio Mellea tunc roseis haerescunt labia labris. Δ Arsis et thesis quomodo vel qualiter sillabarum tempora in ionico maiori partiuntur? X Arsis octies semis continet et thesis quater semis id est duplum temporis augmentum arsis usurpat et simplum thesis gubernat, quia sunt. IV. contra. II. Δ Da regulam accentuum! X Ionicus maior in omnibus orationum partibus acuto accentu in antepaenultima titulabitur; idcirco arsis, ut diximus, geminata triumphorum tropeo coronabitur. DE PEONE PRIMO. Δ Restant epitriti et peones, quorum exemplar nondum commentando propalaveras . X Formulas peonis primi pedetemptim expediens nullatenus comperendinabo, cuius exempla summatim congerere libet ut ecclesia, iustitia, laetitia, Dardania, duritia, luxuria, spurcitia, navicula, clavicula, lenticula, particula, dulcicula, assecula, coticula, graticula, Ausonia, Arcadia, armonia, ambrosia; fidiculam vero reor ad proceleumaticum pertinere, cuius primitivum est fidis ut fretus cithara fidibusque canoris; sic cuticulam.