Latin
1169 to 1180
Aldhelm, Ald. metr. 1169-1180
Not analysed yet
Ita quoque futuri temporis participia a forma perfecta primae coniugationis dirivata, quae in pirrichio degesta sunt, per omnes casus exceptis nominativo, accusativo, vocativo singularibus et genetivo plurali epitrito primo famulantur ut litaturi litaturo litaturis litaturos; sic amaturi ,crepaturi, beaturi, meaturi, rigaturi, fricaturi, plicaturi, necaturi, negaturi, araturi. Δ Da regulam divisionis et qualitatem prosodiae! X Epitriti quidem praedictarum legibus divisionum minime gubernantur et quia |paenultima epitriti primi sillaba acuitur, in arsi procul dubio colliguntur tempora terna et in thesi quaterna. DE EPITRITO SECUNDO. Δ Partes orationum, quae epitriti secundi structuris rite obsecuudent, absque comperendinatione subdantur! X Vinitores, proditores, debitores, creditores, traditores, conditores, venditores, portitores, editores, funditores hoc est qui fundibulorum exercitationibus duellum committunt; ita saeculares, corporales, carcerales, cardinales, temporales, criminosi, calculosi, ponderosi, ulcerosi, cancerosi, vultuosi. Item feminina: dignitates, qualitates, quantitates, vastitates, vanitates, almitates, sanitates, summitates, caecitates, densitates. Sic et cetera, quae singulari numero in amphimacro coartavimus, in plurali huic epitrito annectuntur. Verba quoque primae coniugationis activa vel neutralia, quae prima persona dactilum gignunt, eadem tempore futuro his regulis adsciscuntur in plurali numero ut verbero verberabunt, pignero pignerabunt, fenero fenerabunt, exulo exulabunt, expio expiabunt, irrigo irrigabunt, reprobo reprobabunt, fascino fascinabunt ut quis teneros. . . mihi fascinat agnos? Sic et a ceteris coniugationibus, sed tempore praeterito perfecto, si secundae coniugationis fuerint, ut palleo palluerunt, censeo censuerunt, caneo canuerunt, torpeo torpuerunt, horruerunt, terruerunt, floruerunt, arcuerunt, marcuerunt, languerunt; quod si subiunctivo modo dixeris: censuerint, palluerint, canuerint, procul dubio non epitrito, sed coriambo copulantur. A tertia au|tem coniugatione tam praeterito perfecto quam imperfecto exempla suffragantur ut eruebant eruerunt, diluebant diluerunt, obruebant obruerunt, diruebant diruerunt, afferebant attulerunt, conferebant contulerunt. Participia quoque trium temporum ab activis dumtaxat et communibus venientia non discrepant ut dedicati dedicandi 〈dedicantes〉w, strangulati strangulandi strangulantes, pastinati pastinandi pastinantes, osculati osculandi osculantes; ita a tertia vel quarta absque praeterito ut conterentes conterendi, inserentes inserendi, diluentes diluendi.