Latin
1181 to 1196
Aldhelm, Ald. metr. 1181-1196
Not analysed yet
Arsis vero et thesis epitriti secundi tempora haud secus dirimere noscuntur quam primi. DE EPITRITO TERTIO. Δ Exempla nominum, quae epitrito tertio regulariter amminiculentur, in propatulo promulgata nullatenus, quaeso, delitescant! X Divinitas, vicinitas, aequalitas, finalitas, felicitas, maturitas, aeternitas, impunitas (Eusebius in Chronicis: Ob asyli impunitatem magna Romulo multitudo coniungitur), crudelitas, audacitas, immanitas, humanitas, obscenitas, obscuritas, moralitas, antiquitas, velocitas, infirmitas, deformitas, pluralitas, vivacitas, fraternitas, germanitas, fecunditas, urbanitas, affinitas. Sunt praeterea nomina in plurali numero huius epitriti formis famulantia ut fuligines, prurigines, sartagines, caligines, ferrugines, testudines, uligines; verum haec et superiora singulariter pentaptotam sequuntur regulam et pluraliter triptotam. Δ Haecine exempla queunt in verborum declinationibus reperiri necne? X Equidem reor a tertia coniugatione subiunctivo et optati|vo modo epitritum tertium dirivari ut emungerent, excuderent, retruderent, rarescerent, vilescerent, lentesccrent, squalescerent, ignoscerent, depromerent, depecterent, annecterent. Δ Quare prima et secunda coniugatio per hanc regulam in subiunctivo modo epitrito tertio minime congruunt? X Quod utrarumque verba coniugationum in praedicto modo tempore praeterito imperfecto loco paenultimo producuntur ut macerarent, lacerarent ,glaciarent; item maderent, vigerent, squalerent. Nam utrasque coniugationes imperativus producit, quae res paenultimas praedictorum sillabas verborum correptas fore nequaquam patitur. Δ Arsis et thesis quibus discriminibus alternatim temporum particulas sequestrant? X Modo arsis temporum tropeo triumphat, dum octies semis gubernat; thesis vero versa vice sexies semis usurpat et, quae prius in praecedentibus epitritis arsin subiugando victrix extiterat, nunc demum in succedentibus idem serviliter mancipando et enerviter cedendo succumbit. Δ Operae pretium est, ut manifestandarum rerum gratia replices, unde hoc constare credatur. X Nempe hoc |prosodiae causa contingere solet, quia hic epitritus, de quo impraesentiarum parumper comminisci nitimur, in antepaenultima acuto profertur accentu, sicut praecessor paenultima. DE EPITRITO QUARTO. Δ Regulas ex partibus orationum, quae epitriti. IV. legibus congruant, quantocius depromito!