Latin
149 to 154
Aldhelm, Ald. metr. 149-154
Not analysed yet
Hic, inquam, septiformis laterculorum numerus ab ipso nascentis mundi primordio sacer oriundus extitit. Nam non solum universitas totius creaturae, quam volubilis et agilis polorum vertigo et bina cingunt emisperia, septinario ebdomadis simplae curriculo specie multiformi patrata narratur, cum tamen in ictu et atomo vivens in aeternum creaverit omnia simul, verum etiam optata futurorum requies promissorum et beatae perennis vitae felicitas, quae singulis quibusque meritorum emolumentis recompensabitur, non nisi septena per temporum incrementa millenario numero, sequestrata reproborum caterva, insontibus et piaculorum crimine carentibus tribuitur. Eiusdem quoque |supputationis sacramenta patuerunt, si prisca commemorans ab origine pandam, cum horrenda cataclismorum irruptio mortalium flagitia cohercens et scelestis vitae pervicaciam ultricibus undis abluens cuncta, quae reciproco corporeae vivacitatis spiraculo vescebantur, exceptis ad propagationem sobolis futurae relictis, usque ad internicionem necaret diramque Stigii Plutonis ingluviem exsanguinibus miserorum manibus crudeli strage satiaret: de mundis septena septena cenaculum ettristega sive, ut altera continet |translatio, bicameratam et tricameratam leguntur arcam gregatim ingressa. Septinaria similiter pignorum Iob prosapia in principio libri, qui prosa contexitur et deinceps secundum Ebreos dactilo spondeoque scandere fertur, et septem milia lanigerarum pecudum descripta narrantur rursusque in calce voluminis idem bidentum numerus ad remunerandam illustris patientiae palmam in duplum restitutus praedicta misteriorum arcana praefigurasse monstratur. Denique Esaias, nequaquam pars ultima profetantium, septem matronas sub tipo septem ecclesiarum virum unum apprehendisse, Christum videlicet, caelestium et terrestrium reconciliatorem, contestatur. Heliae autem scelera populi crudelis lamentanti et lugubrem interfectionem vaticinantium conquerenti divinis dictum est oraculis: Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal; qui, dum orbatae Sunamitis sobolem crudelis leti sorte sopitam septies artus artubus membraque membris copulans suscitaverat ,redemptorem signat genus humanum septiformi spiritus gratia a somno scelerum et labe peccati vivificantem.