Latin
155 to 162
Aldhelm, Ald. metr. 155-162
Not analysed yet
Sed et Machabeorum generosa germanitatis pignora, quae sub tyrannica Antiochi monarchia suellum |scrofarum contempserunt edulium et propter divinarum legum caeremonias ritusque paternae traditionis spurcas ethnicorum culturas et profanae gentis idolothita repudiarunt, non immerito septiformem universalis ecclesiae speciem praefigurasse noscuntur. Quid? etiam illa proverbialis aula, cuius architecta et opifex Sapientia Salomone attestante legitur extitisse, nonne septenis columnarum fulcimentis innixa sustentatur, cum infertur: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem? Curtinae quoque tabernaculi purpureis ostri et cocci coloribus fucatae et diversis ansularum nexibus assutae nonne quadruplicato septenae supputationis calculo hoc est. XXVIII. cubitis in longum protenduntur? Quod autem septinarius numerus nonnumquam spiritus paracleti gratiam praefiguraverit ,interdum vero priscae legis imaginem praetulerit, sacra |auctoritate edocemur, ut est illud: Da partem his, qui septem sunt! Sed et idem tabernaculum Eleazar, summi pontificatus infula praeditus, septies aspersisse legitur de sanguine buculae rufae iuxta ritum caeremoniarum in holocaustum concrematae, cuius cinerum reliquias ad expiationem Israhelitici populi proficere superna spoponderunt oracula. Gloriosissimus etiam regum, qui antequam primae nativitatis cunabula cognosceret, ipso proprii nominis vocabulo piae praesagia pacis non immerito figuraliter gestabat, solemnem delubri festivitatem cum omni frequentia filiorum Israhel ab introitu Emath usque ad torrentem Aegipti, unde Memphitica regna sceptrum imperiale gubernat, septem diebus catervatim celebrasse describitur, iuxta quod testamenti veteris brevis epitoma hoc est paralipomenon testatur. Sed ne priscae legis tantum formula utar et prae|terita saeculorum exemplaria solummodo perscruter et rimer, en rudis instrumenti, quod arbitror deuteronomii recapitulatione rite signari, plura in propatulo sita et concordi ratione respondentia suffragantur, quia furvis tenebrarum latebris cessantibus et nocturnis umbrarum latibulis fatescentibus exorto crepusculo darum et croceum limpidissimi solis iubar totis terrarum finibus infunditur. Nam sacer dominici pectoris accubitor et quartus caelestis paradisi gurges, ex quo larga laticis vivi flumina perenniter roriflua inundatione manantia decurrunt, Smyrnae, Pergamo ac Filadelfiae et ceteris per Asiam ecclesiis septupla sermonum serie scripsisse perhibetur.