Latin
651 to 677
Aldhelm, Ald. metr. 651-677
Not analysed yet
LXIV. GOLVMBA. Cum Deus infandas iam plecteret aequore noxas Ablueretque simul scelerum contagia limphis, Prima praecepti complevi iussa parentis Portendens fructu terris venisse salutem. Mitia quapropter semper praecordia gesto Et felix praepes nigro sine felle manebo. LXV. MVRICEPS. Fida satis custos conservans pervigil aedes Noctibus in furvis caecas lustrabo latebras Atris haud perdens oculorum lumen in antris. Furibus invisis, vastant qui farris acervos, Insidiis tacite dispono scandala mortis. Et vaga venatrix rimabor lustra ferarum, Nec volo cum canibus turmas agitare fugaces, Qui mihi latrantes crudelia bella ciebunt. Gens exosa mihi tradebat nomen habendum. LXVI. MOLA. Nos sumus aequales communi sorte sorores, Quae damus ex nostro cunctis alimenta labore. Par labor ambarum, dispar fortuna duarum; Altera nam cursat, quod numquam altera gessit; Nec tamen invidiae stimulis agitamur acerbis: Utraque, quod mandit, quod ruminat ore patenti, Comminuens reddit famulans sine fraude maligna. LXVII. CRIBELLVS. Sicca pruinosam crebris effundo fenestris Candentemque nivem iactans de viscere furvo; Et tamen omnis amat, quamvis sit frigida, nimbo Densior et nebulis late spargatur in aula. Qua sine mortales grassantur funere leti (Sic animae pariter pereunt, dum vita fatescit) Et qua ditati contemnunt limina Ditis. Liquitur in prunis numquam torrentibus haec nix, Sed, mirum dictu, magis indurescit ad ignem. LXVIII. SALPIX. Sum cava, bellantum crepitu quae corda ciebo, Vocibus horrendis stimulans in bella cohortes. Idcirco reboans tanto clamore resulto, Quod nulla interius obtundant viscera vocem; Spiritus in toto sed regnant corpore flabra. Garrula me poterit numquam superare cicada Aut arguta simul cantans luscinia ruscis, Quam lingua propria dicunt acalantida Graeci. LXIX. TAXVS. Semper habens virides frondenti in corpore crines Tempore non ullo viduabor tegmine spisso, Circius et Boreas quamvis et flamina Chauri Viribus horrendis studeant deglobere frontem; Sed me pestiferam fecerunt fata reorum, Cumque venenatus glescit de corpore stipes, Lurcones rabidi quem carpunt rictibus oris, Occido mandentum mox plura cadavera leto.