Latin
678 to 705
Aldhelm, Ald. metr. 678-705
Not analysed yet
LXX. TORTELLA. De terris orior candenti corpore pelta Et nive fecunda, Vulcani torre rigescens, Carior et multo quam cetera scuta duelli; Nec tamen in medio clipei stat ferreus umbo. Me sine quid prodest dirorum parma virorum? Vix artus animaeque carerent tramite mortis, Ni forsan validis refrager viribus Orco. LXXI. PISCIS. Me pedibus manibusque simul fraudaverat almus Arbiter, immensum primo dum pangeret orbem. Fulcior haud volitans veloci praepetis ala Spiritus alterno vegitat nec corpora flatu. Quamvis in caelis convexa cacumina cernam, Non tamen undosi contemno marmora ponti. LXXII. COLOSVS. Omnia membra mihi plasmavit corporis auctor, Nec tamen ex isdem membrorum munia sumpsi, Pergere nec plantis oculis nec cernere possum, Quamquam nunc patulae constent sub fronte fenestrae. Nullus anhelanti procedit viscere flatus Spicula nec geminis nitor torquere lacertis. Heu! frustra factor confinxit corpus inorme, Totis membrorum dum frauder sensibus intus. LXXIII. FONS. Per cava telluris clam serpo celerrimus antra Flexos venarum girans anfractibus orbes; Cum caream vita sensu quoque funditus expers, Quis numerus capiat vel quis laterculus aequet, Vita viventum generem quot milia partu? His neque per caelum rutilantis sidera sperae Fluctivagi ponti nec compensantur harenae. LXXIV. FVNDIBALVM. Glauca seges lini vernans ex aequore campi Et tergus mihi tradebant primordia fati. Bina mihi constant torto retinacula filo, Ex quibus immensum trucidabam mole tirannum, Cum cuperent olim gentis saevire falanges. Plus amo cum tereti bellum decernere saxo Quam duris pugnans ferrata cuspide contis. Tres digiti totum versant super ardua corpus; Erro caput circa tenues et tendor in auras. LXXV. CRABRO. Aera per sudum nunc binis remigo pennis Horridus et grossae depromo murmura vocis Inque cavo densis conversor stipite turmis Dulcia conficiens propriis alimenta catervis, Et tamen humanis horrent haec pabula buccis.