Latin
906 to 914
Aldhelm, Ald. metr. 906-914
Not analysed yet
Huic regulae concordant etiam passiva communia et deponentia tam positione quam natura longa ut promor, prodor, scrutor, vador, praedor, laetor, bachor, nascor, utor, tutor, venor, fungor, nitor (si verbum deponens est, trocheus erit, ut aliquos nitor contingere ramos et rursus infra Nititur aversi vel filum tangere Christi; |quodsi nitor nomen fuerit, pirrichius est, ut idem poeta Quis fuit ille nitor Mariae? et Vergilius libro, qui Pedagogus praetitulatur, Reddetur titulus purpureusque nitor; sed hic versus non ita scandendus est, ut heroicus, quia colophon in medio et in fine retinetur), labor, liquor, vescor, causor, tristor, testor, mercor, rimor, piscor, metor, grator, ringor, miror, frustror, grassor. Participia similiter prae|teriti temporis interdum trochaico pedi congruunt ut dictus, lectus, captus, raptus, scriptus, tensus, mersus, flexus, pexus, nexus. Nam praesentia et futura significationum participia ad trocheum pertinentia, ni fallor, non repperi. Δ Trochaici pedes quo tenore quibusve accentibus pronuntiandi sunt, seu arsis et thesis qua divisionum formula dirimuntur et quibus temporum lancibus trutinantur? X Si trocheus positione longus extiterit, acuto accentu profertur ut lappa, mappa, napta, cirrus, birrus, burrus, barrus, poples, cespes; si vero naturaliter producitur, circumflexo accentu pronuntiari lex metrica sanxit. Arsis vero recipit tempora duo et thesis unum ut fanum, frenum, granum, bubo, bufo, tufus, tubus, limes, stipes, remes. DE TRIBRACHO. Δ Expositis disillaborum pedum regulis iam nunc pedester ordo deposcit, ut trisillabos pedes iuxta pollicitationem prologi patefacias. X Hi sunt tribrachi, ex tribus brevibus Graece sic nuncupati, primae declinationis: anima, macula, aquila, pedica, palea, tonica famula, patera, hedera, ulula, galea, lacrima, Asia, Libia; item de secunda declinatione tam masculina quam neutralia nomina ad tribrachum pertinentia: dominus, radius, gladius, catulus, capulus, querulus, licinus, puteus, pavidus, patulus, Zephirus, socius, medius, medicus, numerus, rutilus, placidus, titulus, loculus, modulus, modicus, bibulus, gerulus, gemitus, fremitus, humerus, platanus, tumidus, thalamus, fluvius, uterus, oculus, cumulus, solidus, stolidus, stupidus, rigidus, calidus, validus, varius, |monitus, sonitus, gelidus, trepidus, timidus, |laqueus, tremulus, vetulus, olidus, cuneus, pelagus, geminus, cupidus, nitidus, digitus; item neutra eiusdem declinationis eiusdemque pedis ut meritum, pretium, gremium, stabulum, studium, baratrum, proprium, lolium, iugulum, iaculum, spolium, bivium, trivium, spatium, corium, vitium, speculum; sic tertiae quoque: facilis, gracilis, viridis, facinus, tenuis. –Verba similiter ex triplici coniugatione deducta tribracho conveniunt; a prima haec sunt ut numero, rogito, maculo, propero, dubito, habito, vacuo, temero, ululo, socio, gemino, saturo, satio, tolero, tenuo, onero, brevio, resero, violo, revoco, comito, cumulo, glomero, radio, rutilo, titulo, titubo, solido, vario, trepido, iugulo, spolio, vitio, memoro, vigilo, supero, educo, quod est nutrio, remeo, stimulo, similo, lapido, crepito, volito, crucio, itero, glacio, macero, simulo, lacero, lanio, genero, agito.