Latin
915 to 923
Aldhelm, Ald. metr. 915-923
Not analysed yet
Item de secunda coniugatione: iubeo, doceo, soleo, studeo, stupeo, video, rigeo, tepeo, noceo, tabeo, rubeo, taceo, habeo, vigeo, egeo, caleo, doleo, oleo (ut poeta atque olido consuetum vivere ceno, careo, iaceo, caveo, maneo, tumeo, timeo, teneo, valeo, niteo, lateo, cieo, pateo, voveo, vireo, moneo, paveo, faveo, foveo, moveo; item de tertia: fodio, quatio, odio, redimo, venio, facio, rapio, capio, fugio, cupio, sapio, metuo, tribuo, statuo, polio, redeo, iacio, ferio, nequeo. Item verba passiva communia et deponentia, quae finali ·r· littera in prima persona terminantur, tribracho conveniunt: numeror, temeror, operor, imitor, veneror, dominor, modulor, famulor, iaculor, stabulor, meditor, populor, epulor, spatior, speculor, moderor, gradior, orior, glomeror, comitor, stipulor, medicor et medeor (tam primae quam secundae coniugationis esse poetae |declarant: Sedulius Nec tibi parva salus domino medicante Maria, item Prosper Inque putres fibras descendat cura medentis), mereor, fateor, tueor, gradior, vereor, potior, patior, morior, orior. A pronominibus vero vel participiis cuius|libet temporis tribrachum haud umquam dirivatumreminiscor, quamvis in ceteris orationum partibus crebro poematibus insertum recorder ut igitur, quoniam, etenim et his similia. Δ Praedicta sermonum exempla quo accentu proferuntur ? X Omnia propemodum acuuntur, et quia antepaenultima accentu notatur, idcirco, ut arbitror, duo tempora in tribracho ad arsin et unum ad thesin pertinebunt. DE MOLOSO. Δ Da rationem nominum et verborum ad molosum pedem pertinentem! X Nomina primitus strictim et summatim degerere nitor tam singulari quam plurali numero congesta ut maiestas, libertas, tempestas, paupertas, pubertas, ubertas, sermones, mangones ,lenones, praedones, musmones, caupones, perones, sutores, praecones, lurcones, doctores, lectores, lictores, tortores, crabrones, rumores (ut Prosper Non faciles pateant scaevis rumoribus aures) Romani, humani, divini, formosi, frontosi, setosi, muscosi, dumosi, obsceni, cancelli, rostrati, nervosi, herbosi, hirsuti, rugosi. Nascitur etiam molosus a verborum generibus tempore praeterito perfecto ut dixisti, vexisti, prompsisti, saepsisti, repsisti, scalpsisti sculpsisti, serpsisti et cetera.