Latin
987 to 997
Aldhelm, Ald. metr. 987-997
Not analysed yet
Eodem modo bachioconcurrunt, quae sequuntur, ut kalendae ,cathedrae, cicutae, cicadae, tiarae, tabellae, polentae, patellae, olivae, lagoenae, fenestrae, saginae, Sibillae, supinae, columbae, palumbae, columnae, podagrae, Minervae, modestae, molestae, |farinae; sic et masculina ut benigni, maligni, saligni (Vergilius salignas Umbonum crates) papiri, phaselli, lacerti, cruenti, suilli, miselli, tribuni, gulosi, pusilli, pupilli, lupini, mariti, siluri, iuvenci, caballi, coculli; sic et neutra ut theatri, sepulcri, flagelli, labelli, tigilli, fritilli, sacelli, macelli. Haec in genetivo quidem singulari praedictis respondent, sed nominativo, accusativo, vocativo plurali discrepant, quia in his casibus denuo ad amphibrachum redire noscuntur. Δ Bachius unde appellatus est? X A Bacho, qui et Dionisius vocabatur ipse et Liber pater, unde et sacra, quae Libero a bachantibus litabantur, Liberalia et Bachanalia nec non et orgia nuncupari veterum antiquitas verae religionis expers decreverat, |de quibus Vergilius qualis, inquit, commotis excita sacris Thias, ubi audito stimulant trieterica Bacho Orgia; idem libro. VI. Illa chorum simulans euhantis orgia, quae graece nictelia vocantur id est nocturna, unde Vergilius Nocturnusque vocat clamore Citheron, et nicticorax nocturnus corvus dicitur. Hic ergo pes in sescupla divisione est. DE PALIMBACHIO. Δ Ob quam rem antibachius vel palimbachius dictus est? X Antibachius contrarius bachio sicut antitheta contraposita et Antichristus contrarius Christo; palimbachius vero iterum bachius reciprocis vicibus sillaba immutata vocari dinoscitur. Δ Da exempla a nominibus venientia et palimbachio competentia! X Natura, fortuna, pressura, tonsura, bascauda, Aurora (ut Aurora in roseis fulgebat lutea bigis) captura, fetura, matura, rasura, strictura, basterna, persona, fixura, pictura, factura, scriptura, censura, caesura, farrago, |Cartago, sartago, aerugo, salsugo, ferrugo, lanugo, prurigo, uligo, caligo, formido, fiscella, tessella, umbella, lanterna, regina, Europa, urina, formica, testudo, auleum, portentum, sarmentum, electrum, antiquus, argutus, cristatus, quod tamen participium est sine origine verbi (ut cristatus Achilles, id est crista et cono galeatus), vittatus, versutus, astutus, cornutus, nervosus, frontosus, squamosus, exosus, barbatus, larvatus, cerritus, unde Hieronimus Flocci pendentes, inquit, imagines umbrasque larvarum, quarum natura esse dicitur terrere parvulos et in angulis garrire tenebrosis.