Latin
998 to 1004
Aldhelm, Ald. metr. 998-1004
Not analysed yet
Sic pauxillus, paxillus, taxillus, tantillus, cultellus, |quorum primitiva sunt paulus, palus, talus, tantus, culter. Δ Da verborum regulas, quae palimbachii legibus pariter amminiculentur! X Conclamo, declamo, reclamo, ieiuno, insulto, exulto, obsecro, adiuro, corrado, coniuro, periuro (ut Et coniurati veniunt ad classica venti) commendo, desudo, defendo, extendo, impingo, depromo, exanthlo (id est exaurio, nam rota putei exauritoria anthlia vocatur), consterno, emungo, invergo, desterno, convecto, compello, detrudo, compungo contundo, impendo, ulciscor, percontor, contemplor, irascor, perfungor, amplector, nanciscor, indignor, infirmor, commentor; ita inchoativa: squalesco, algesco, horresco, frondesco, fulgesco, ignesco, turgesco, raresco, torresco, torpesco, canesco, floresco, lentesco, quod Valerius a prima coniugatione ortum testatur, quod lento lentas lentat; quod raro contingit ut amasco, lavasco, gelasco. Sed haec de prima et tertia coniugatione particulatim deprompsimus ,quandoquidem de secunda coniugatione in prima persona indicativi modi antibachius haud facile reperiri potest, quamvis in ceteris modorum et temporum declinationibus adsciscatur. Nam a verbis quartae coniugationis, quae in dactilo superius nexuimus, palimbachius infinitivo modo oriundus extat ut sopire, sancire, accire, bullire, hinnire, farcire, sarcire, haurire, gestire, saepire, |ambire et cetera. Participia quoque futuri temporis praedicti pedis famulatum minime repudiant ut recturus, mersurus, sumpturus, missurus, lecturus, acturus, visurus; sic et a passiva significatione ut mergendus, sumendus, mittendus, at vero regendus, legendus, agendus, videndus amphibracho mancipan|tur. Quaedam participia praeteriti temporis palimbachio suppeditant ut compactus, infectus, mactatus, gestatus, detrusus, detorsus, perpessus, depressus, annexus, complexus, defixus, attritus, contritus, consultus, sed attritus et consultus et nomina sunt et participia; ubi autem regula participiorum fungantur, Vergilius declarat dicens Et sulco attritus splendescere vomer et rursus idem Inconsulti abeunt sedemque odere Sibillae; nomen vero est, ubi dicitur: Ex totius senatus consultu decretum est, et Plinius phisicus Ceterum, inquit, attritu digitorum accepta caloris anima et reliqua.