Latin · Dactylic hexameter
Lines 145-191
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 145-191
Not analysed yet
His igitur gradibus pandit regnator Olimpi
Aulae caelestis valvas et limina vitae;
Quos numero supra ternos iam diximus ante.
His quoque fecundo largitur semine fruges,
Quas pia perpetui praedixit gloria regni
Glescere sulcati per squalida iugera ruris.
Sanctis centenos meritorum iure maniplos
Virginibus iugiter fecundos sorte spopondit,
Qui falsas mundi contemnunt pectore pompas
Fetida calcantes spurcae contagia carnis;
At vero decies senas de cespite ruris
Fruges deprompsit caelorum gloria Christus:
Quos proprie casti carpunt de rure maniplos,
Qui modo disrumpunt conubia nexa tororum
Et demunt proprias devota mente lecebras
Mundanae licita spernentes gaudia pompae;
Sed demum decies metens ex aequore garbas
Ternas accipiet, qui vincla iugalia nectit
Nec penitus calcat licitae commercia vitae,
Sed magis in mundo sobolem generare nepotum
Progeniemque libens exoptat gignere stirpis.
Quapropter cuncti, quos flammat cura pudoris
Et quorum integritatis amor praecordia pungit,
Spiritus ac castae coniungant foedera carnis,
Dum divina docet duplam sententia vitam!
Corporeis nam anima praefertur gestibus alma.
Idcirco iugiter mentis monarchia regnet,
Ut non insultent animam fantasmata carnis
Nec vincat dominam stolido bernacula gestu
Aut umquam regnet contemptu serva superbo!
Nunc igitur raros decerpant carmina flores,
E quis virgineas valeant fabricare coronas!
Quid plus caelicolas iuvat in certamine nostro
Quam integritatis amor regnans in pectore puro?
Namque pudicitiae superos praeconia pascunt;
Cui licet in terris stirpis generamina surgant,
Attamen in caelis virtutum culmina scandit.
Virginitas castam servans sine crimine carnem
Cetera virtutum vincit praeconia laude;
Spiritus altithroni templum sibi vindicat almus,
Taliter immunis flagrat si corde voluntas,
Sanctus apostolicae cecinit dum sermo loquelae:
'Nescitis, quod fana Dei sint ilia vestra?
Spiritus in vobis habitat iam iure Tonantis!'
Quae temerare nefas est et maculare piaclo.
Virginitas fulget lucens ut gemma coronae,
Quae caput aeterni praecingit stemmate regis;