Latin · Dactylic hexameter
Lines 97-144
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 97-144
Not analysed yet
Plus igitur conferre mihi te posse fatebor,
Qui in me terrenam dignaris condere formam
Et brutum inspiras vitali flamine pectus,
Qui eorda ingeniis ornas et labra loquelis,
Nequiquam ut nullus sermonum plectra resolvat
Et fidibus citharae moduletur carmina Christo.
Si vero quisquam chordarum respuit odas
Et potiora cupit, quam pulset pectine chordas,
Quis psalmista pius psallebat cantibus olim,
Ac mentem magno gestit modulamine pasci
Et cantu gracili refugit contentus adesse:
Maxima millenis auscultans organa flabris
Mulceat auditum ventosis follibus iste,
Quamlibet auratis fulgescant cetera capsis!
Quis poterit digne rerum misteria nosse
Aut abstrusa Dei gnaro cognoscere sensu,
Torridus altaris ni sumptus forcipe carbo
Calculus aut ardens emundet spurca labella,
Quo Seraphim quondam purgavit labra prophetae,
Ut merito deinceps caelesti fomine flagrans
Egregius doctor verbi clustella resolvat
Et noxas populi scripturae torribus urat,
Quatenus ad Christum convertat dogmate plures
Ruricolas mutans ad caeli regna falanges?
Humani generis triplex distantia fertur,
Quae modo per mundum triquadro cardine degit
Et studet in terris mercari regna Tonantis:
Denique nonnullos sortitur vita iugalis,
Qui recte vivunt concessa lege tororum
Et praecepta Dei toto conamine mentis
Conservare student thalami sub iure manentes;
Post haec castorum gradus alter et ordo secundus
Subsequitur, nupti qui iam conubia spernunt
Ac indulta sibi scindunt retinacula luxus
Lurida linquentes spurcae consortia carnis,
Ut castis proprium conservent moribus aevum,
Dum conexa prius thalamorum vincula rumpunt;
Tertia virgineis fulgescit vita lucernis,
Cuius praecellit praefatos infula ritus:
Mundani luxus calcans ludibria falsa
Virginitas summo virtutum vertice paret,
Dum soror angelicae constet castissima vitae,
In qua non regnat fallax petulantia saecli,
Sed potius certat carnem frenare rebellem
Spiritus, ut tetras possit compescere noxas
Et facinus scelerum superans explodat inorme,
Quae plerumque solent ferratas vincere mentes,
Quamlibet existant praedurae cotis adinstar.