Latin · Dactylic hexameter
Lines 1998-2046
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 1998-2046
Not analysed yet
Sed Deus, insontes qui semper iure triumphat,
Irae caelestis punit mucrone reatum.
Nam dicto citius crudeli funere vitam
Liquerat horrendi contingens tartara Ditis,
Qui sanctam voluit maculoso laedere gestu.
Mox igitur precibus disrupit vincula mortis
Pallida purpureo restaurans membra colore,
Quae mulcata prius torpebant frigore leti,
Quatenus inde forent laudis praeconia Christo,
Unde prius fuerant spurcis ludibria verbis.
Kam Constantinam sanavit tumba sepulcri
Et sarcofagus, qua pausant membra puellae,
Ut merito posset regnantis filia regis
Aeterno regi regum, qui regnat in aethra,
Reddere magnificas pro vita sospite grates.
Virgo dicata Deo florebat tempore prisco, –
Nomine hanc Teclam veteres dixere parentes –
Quae conversa fuit sacrato dogmate Pauli
Et Christum sequitur conubia pacta relinquens.
Virginitatis amor flagrans in corde puellae
Dulcia mundanae sprevit consortia vitae;
In qua fundavit caelestis gratia mentem,
Saecula quam penitus numquam mollire valebant,
Durior ut ferro foret ad tormenta cruenta.
Hanc pater et genetrix pactis sponsalibus ambo
Ad stirpem generis satagebant ḍedere nuptis,
Sed mens virgineis ardescens torrida flammis
Gurgite mundano perfusa tepescere nescit,
Quamvis verborum rorarent imbre parentes,
Sicut nimbosis stillabant aethera guttis.
Propterea focus et flagrans accenditur ignis:
Vulcanus late feruebat torribus atris,
Ut virgo felix ferret tormenta rogorum
Consumptura piam falso sine crimine carnem.
Tali femineam sontes molimine spinam
Excruciare student, membratim quatenus ossa,
Si fieri posset, vacuarent cruda medullis;
Sed Deus aeterna defendit ab arce puellam,
Ut voti compos flammas evaderet ignis.
Truditur ad rictus virgo laceranda leonum,
Diris ut rodant muliebres morsibus artus;
Bestia sed sacrum non audet carpere corpus
Defensante Deo devotae membra puellae,
Dum tenerae carni non usquam sponte pepercit.
Sic sator electis, cum mundi scammate certant,
Aurea caelestis largitur praemia regni.
Haec suprema suae decoravit tempora vitae
Purpureo sanctam perfundens sanguine carnem,
Martira perpetui dum scandit limina caeli.