Latin · Dactylic hexameter
Lines 2047-2095
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 2047-2095
Not analysed yet
Eulaliam prosae vulgatam laudibus olim
Metrica nunc studeant venerari carmina sanctam,
Quae mortale nihil vano dilexit amore
Nec quicquam in mundo satagit praeferre Tonanti,
Sed cunctas pariter pompas contempsit opimas,
Funditus ut spretis caeni squalentis adinstar
Diliciis gazae sequeretur libera Christum!
Hine thalami luxus et gaudia blanda tororum
Atque caducorum sortem dispexit honorum,
Quatenus in caelis castae virtutis amator
Arbiter omnipotens impendat praemia vitae,
Qui solet assiduis castos armare triumphis
Militibusque suis portam reserare per aethram,
Dum vincunt sancti fallentis proelia mundi
Atque coronatis gestant vexilla maniplis.
Tempore Gothorum fuerat virguneula quaedam,
Quae proprium ex scola sumpsit Scolastica nomen.
Hane Deus ubertim caelesti munere ditat,
Aurea virgineo lucrantem praemia voto.
De qua hoc praecipuum vitae rumusculus almae
Devulgare solet, latus qua tenditur orbis,
Quod fratrem sibimet germano foedere vinctum
Subnixis precibus gestit compellere virgo,
Quatenus acciperent sacrorum dulcia noctu
Fercula librorum et sancti convivia verbi,
E quibus affatim saturantur pectora plebis
Atque saginantur sanctorum corda virorum.
Sed fidus precibus frater non flectitur ullis,
Quin immo sanctam contempsit voce sororem.
Tum virgo Christum pulsabat corde benignum,
Ut sibi dignetur vulnus sanare doloris.
Mox igitur caelum nimboso turbine totum
Et convexa poli nigrescunt aethere furvo:
Murmura vasta tonant Hammis commixta coruscis
Et tremuit tellus magno tremibunda fragore;
Umida rorifluis umectant vellera guttis
Irrigat et terram tenebrosis imbribus aer;
Complentur valles et larga fluenta redundant.
Tunc mansit nolens, qui pridem sponte negavit,
Quod germana petit deplorans anxia curis.
Sic Deus auscultat devota mente rogantes,
Quamlibet a nullo solandi verba capessant.
Nobilis in Roma vixit pulcherrima virgo
Constantina novae praebens spectacula vitae
Omnibus, integre qui conversarier optant
Lurida linquentes veteris contagia vitae.
Haec, inquam, virgo caelesti freta patrono
Contempsit mundum felix cum flore virentem,
Arida ceu paleae proiecta peripsema sordent;