Latin · Dactylic hexameter
Lines 2492-2538
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 2492-2538
Not analysed yet
Ecce catervatim glomerant ad bella falanges,
Iustitiae comites et virtutum agmina sancta;
His adversantur vitiorum castra maligna,
Spissa nefandarum quae torquent spicula rerum,
Aemula ceu pugnat populorum turma duorum,
Dum vexilla ferunt et clangit classica salpix
Ac stimulant Martem legionum cornua eantu.
His, in quam, denso virtutes agmine plures
Occurrunt vitiis: gestantes bellica signa,
Cassida cum thoracis necnon ancile duelli
Et macheram verbi peccati monstra necantem
Se in spatium pariter portant ad proelia mundi;
Virtutes quoque parmarum testudine sumpta
Saeva profanorum contundunt tela sparorum.
Virginitas igitur, quae calcat crimina stupri,
Quam non deturpat peccati scaeva cicatrix,
Contra bellantes studeat certare catervas
Octenosque duces, quibus haerent agmina saeva,
Viribus armatis nitatur vincere virgo!
Nec solum prodest tirones sternere stupri
Et macerare suam crudeli vibice carnem,
Cetera ni fuerint vitiorum crimina septem
Ad diram prostrata necem grassantibus armis:
Ut populus domini liquit Memphitica sceptra
Umida cum siccis pervadens caerula plantis
Et quater annorum complevit tempora dena,
Hoc est octeni spatiosa Volumina lustri,
Usquequo promissae telluris regna capessit.
Sed plebs Aegipti rubro sub gurgite mersa,
Qui turmas flustris densas perdebat aquosis,
Ingluviem ventris iuste signare potestur.
Quapropter pravas expugnans virgo cohortes
Hanc pestem primo diram certamine vincat!
Quam sequitur scelerata falanx luxusque ciborum
Ebrietasque simul necnon et crapula cordis,
Ingluviem dapibus quae semper pascit opimis;
Sed gula, quae dulcis lurcatur fercula victus
Et gestit saturare sui penitralia ventris
Ac stomachum farcire studet praepinguibus extis,
Ieiunii validis pellax prosternitur armis.
Nam protoplaustus, quem rex formavit Olimpi
Ruricolamque rudem palmis plasmaverat almis
Pectora fecundans caelesti flamine vitae,
Iamdudum cecidit prostratus fraude gulosa,
Dum vetitum ligni malum decerperet ambro;
A quo pestiferum glescebat semen in orbe,
Unde seges spissa spurcis succrevit aristis.