Latin · Dactylic hexameter
Lines 2539-2585
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 2539-2585
Not analysed yet
Ebrietas animos solet enervare virorum:
Nam sator et mundi regnator post cataclismum,
Cum genus humanum multarent aequora flustris,
Pastinat in scrobibus frondenti palmite vitem
Atque bibens nectar nudabat turpe veretrum,
Proles ut stolide rideret voce procaci;
Quod probrum cupiunt fratres velare paternum
Tertius et primus pepli sub veste tegentes.
Si Bacchus valuit venerandum cogere vatem,
Ut devotaret sobolem et genus omne nepotum
Dicens 'Sit famulus Chanaan maledictus in aevum',
Nunc potius metuat defruti pocula virgo,
Aethralem linquat ne victrix forte coronam,
Ebrius ad vitae si nescit tendere callem!
Loth quoque, qui largus sceleratos vixerat inter,
Hospes hospitibus praebens umbracula lecti
Dapsilis et tribuens cunctis solamina victus,
Cum scortatores et molles sorde cenidos,
Qui Sodomae facinus patrabant more nefando,
Caerula sulphureis torrerent fulmina flammis,
Nonne sator soboles stupro cognovit adultas
Ebrius? in thalamo natarum nescius errat;
Quod scelus infandum patraret crimine numquam,
Ni mero madidus nesciret iura tororum.
Quid memorem sapae temulentum nectare Nabal,
Qui genus extorris necnon et nomen avitum
Ebrius exprobrat stolida cum voce cachinnans?
Et ni matrona prudens fore damna marito
Pervigili sensu nosset Ventura maligno,
Heu quantos demens seu quales stragis acervos
A rege spreto pateretur lentus in aula,
Ut nullum paries mingentem lotia nosset,
Ante Aurora rubrum quam lumen spargeret arvis!
Idcirco hanc belvam studeat superare virago,
Ne balena vorax valvas explodat Olimpi,
Spiritus ut nequeat paradisi scandere sceptrum!
Dura quidem iugiter virtutes bella facessunt
Ingluviem contra vincentem ferrea corda,
Sed tamen integritas ieiunis viribus obstat,
Frangantur dapibus ne propugnacula mentis.
Nectaris idcirco contemnit pocula mulsa
Atque opulenta fugit pro Christo fercula virgo,
Virginitas felix queat ut servire Tonanti.
Exin certamen stuprorum bella secundum
Blanda cient caste Christo famulantibus alto,
Verum virginitas scortorum casta lupanar
Conculcat pedibus caeni fetentis adinstar.