Latin · Dactylic hexameter
Lines 629-673
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 629-673
Not analysed yet
Hic fuit, ut fertur, comes integritatis, adeptus
Donec supernam claudebat tempore vitam.
Rex Constantinus quondam praesagia certa
Atque futurarum rimatur somnia rerum.
Culcita dam plumis Augustos sterneret artus,
Cernens matronae rugosae forte figuram
Vidit in extasi deformem fronte vetusta,
Cernua quae graditur tremulis agitata lacertis;
Insuper hanc mortis iam sors mulcarat acerba.
Imperat illustris regem sermone sacerdos
Silvester Constantinum, decrepita membra
Suscitet ut vetulae rursus cum sospite vita.
Tunc regis precibus surrexit bella puella,
Quam prius effigies turpabat torva senectae,
Et licet ante situs torperet morte cadaver,
Fit tamen extemplo formosa puerpera vultu.
Quam rex contemplatus ovans cum stemmate comit
Tempora praecingens auro flavente corona
Et peplo clamidis necnon cicladibus ornat;
Ut regina gestat rubicunda crepundia collo:
Talis erat species formosae virginis alma.
Tunc Helena docens regem sermone futura
Sic ait Augusto depromens omina somni:
'Haec tua semper erit leti calceque carebit,
Ultima ni diris cum flagrent saecula flammis.'
Cumque toro foret Augustus perterritus alto,
Pallidus evigilat somni formidine captus;
Conglobat in coetum disertos arte sophistas,
Gymnica qui iactant ventoso dogmata fatu.
Quos rogat, ut rerum sibi fata latentia solvant,
Quae dudum in stratis signant arcana futura.
Sed cum forte nihil stolido sermone referrent,
Plurima sed falsis finxissent frivola verbis,
Tunc rex frugales ieiunans castigat artus
Atque dies septem declinat fercula pompae
A Christo domino poscens oracula pandi.
Nox ruit et tetro mundum velamine vallat
Necnon et furvis terram complectitur alis:
Tum sopor in strato regales occupat artus;
Cui Silvester ait pandens misteria rerum:
Femina, quam torua crevisti luce vetustam,
Quae tibi horrebat multum squalente senecta,
Urbs est, quam vulgo Bizanti nomine dicunt:
Constantinopolis post haec vocitetur in aevum!
Nomine nempe tuo gestat per saecla triumphos;