Latin · Dactylic hexameter
Lines 674-720
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 674-720
Not analysed yet
In qua murorum praecelsa cacumina quondam
Nunc prostrata solo veterescunt arce ruenti;
Moenia marcescunt et propugnacula nutant,
Quae quassat caries et frangit fessa vetustas.
Sed te conservare mea praecepta iubebo:
Gornipedis spina vectus per squalida rura
Cuspide vexilli scrobem sulcare memento;
Labara sic equitans per terram trudito dextra
Quattuor infindens directo tramite sulcos,
Per quos erectis castrorum turribus altis
Moenia murorum restaures imbrice rubra!
In qua regnabit proles prolesque nepotum,
Sicut regnabat patrum numerosa propago,
Quorum progenies et avi glomerantur avorum!'
Iam fuit Hesperiae famosus laude sacerdos
Ambrosius: Christi complens praecepta benigni
Spiritus et castae servavit foedera carnis;
Qui nomen gerit ambrosiae de nectare ductum.
Hic tener in cunis quondam dum parvulus esset,
Magna futurarum meruit spectacula rerum.
Namque examen apum numerosis forte catervis
Contexit faciem pueri –mirabile fatu –,
Quae licet horrenda stiparent labra cohorte,
Non tamen infantis sensit discrimina corpus.
Sic crebris vicibus replebant ora iacentis
Atque catervatim rursum remeare studebant;
Post haec aethereos repetentes agmine nimbos
Visibus humanis certant abscedere porro.
Haec pater Ambrosius stupuit miracula cernens,
A quo sortitur nomen sic inclita proles.
Hoc nempe examen, quo sancti labra redundant,
Dulcia mulsorum portendit verba favorum,
E quibus affatim dulcescunt pectora plebis.
Lucida digessit venerandus opuscula doctor
Cum ratione pia pandens ab origine prima,
Qualiter hunc mundum summi prudentia patris
Tempora praesentem tunc per bis terna dierum
Fecerit aeterno disponens saecula nutu.
Haec, inquam, docuit crebro sermone sacerdos
Plures perducens ad caeli regna falanges.
Garrula Martini nunc prodat littera laudem,
Quam celebrat totus quadrato cardine mundus.
Hunc pater omnipotens nondum baptismate lotum
Nec balsamorum sacris chrismatibus unctum
Tempore nocturno caelesti laude beavit,
Dum stipem mancis et peplum ferret egenis
Christo devotus, cum iam catacuminus esset.