Latin · Dactylic hexameter
Lines 721-774
Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 721-774
Not analysed yet
Quis vero studeat facundo famine fretus
Omnia virtutum cartis describere signa,
Quanta Deus dederit devoto dona clienti?
Saepe salutifero correxit dogmate pagos,
Ut ritus vellent magis extirpare nefandos
Atque creatorem regnantem credere Christum.
Nam paganorum destruxit fana profana
Iure tyrannorum sternens dilubra reorum
Et mox antiqui confracta fraude sacelli
Fabricat altithrono venerandus templa sacerdos.
Sic quoque famosam frondenti stipite pinum,
Qua proceres stolidi tunc turificare solebant –
Heu scelus! –in veribus torrentes exta bidentum,
Diruit, ut populum non fallat cultibus error.
Surgere ter fecit defuncta cadavera leto
Tetrica torrentis disrumpens tartara mortis
Necnon aegrotis impendens munia vitae
Lurida debilium fomentat membra virorum.
Quamlibet expertus non esset vulnera ferri
Umquam nec rubro roraret sanguine martyr
Aut etiam diris arsisset torribus ignis,
Attamen illustrem meruit confessio palmam,
Dum mens parta fuit mortis discrimina ferre.
Hic praesul iugiter permansit virgo perennis,
Donec aetheream miles migraret in aulam
Angelicis vectus caeli ad convexa catervis.
Temporibus priscis venerandos Graecia patres
Edidit, ex quorum numero celeberrimus extat
Gregorius felix fama super aethera notus,
Quem Deus edocuit mundum servare pudorem,
Corporis et castae coniungens foedera mentis.
Tempore nam quodam geminas per somnia cernens
Virgineo vidit fulgentes flore puellas;
Quas ille adspiciens torvis obtutibus horret,
Femineos quoniam non gestit cernere vultus.
Tum sanctum placidis compellant vocibus ambae:
'Ne graviter, iuvenis, devotas sperne puellas
Neuque indignatus vultum contemne sororum,
Dum tibi perpetuo fratris copulamur amore!
Nam nobis mundum tribuisti in corde sacellum,
Quo iucundantes semper laetabimur ambae!
Frater, amicitia numquam fraudabere nostra:
Altera Virginitas fecundo flore vocatur,
Altera gestabit solers Sapientia nomen;
Et sumus angelicis missae de sedibus istuc,
Ut tecum maneant nostrae consortia vitae.'
Basilius, quondam doctorum maximus auctor,
Condidit egregiam divino dogmate legem,
A qua processit libratae normula vitae,
Vergere quae nullum laxat sub pondere scaevo,
Trutinat electos sed iustae lance libellae,
Alternis vicibus reddens oracula sanctis,
Qualiter ornetur verax concordia fratrum
Et iustae iugiter fulgescant foedera mentis.