Latin
329 to 336
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 329-336
Not analysed yet
Insuper nefandas simulacrorum effigies plus quam quingentas, quibus pontifices delubrorum libamina litantes bachantum ritu |turificabant, ad solum diruit, quassavit, evertit. Item Iulianus cum iuvenculo filio praesidis, ut effebo hircitallo, qui neofitus et nuper ad fidem conversus fuerat, in fundum ergastuli profundum retrusus, ubi fetida damnatorum cadavera diuturno temporis intervallo horrida vermium examina ebulliebant, squaloris nausiam perpetitur, sed versa vice pietas divina, quae suorum semper reminiscitur militum, pro fetenti sterquilinio olfactum ambrosiae et nectaris flagrantiam carceris illuviem et latebras tolerantibus cum luce limpida clementer contulit . Haec tanta prodigia milites ad excubias confessorum deputati cernentes spreta fanaticae superstitionis cultura orthodoxorum falangibus agglomerantur. Interea defuncti cadaver prolixis fasciarum ambagibus conexum nondum in sarcofagi theca humatum flagitante praeside fusis ad polum precibus suscitavit; qui omnem istinc eundi tragoediam et illinc redeundi clementiam attonitis spectatoribus resurgens de tartari profundo patefecit. Igitur urgente imperatorum decreto sancti martires in circi spectaculo ter denis cuparum gremiis includuntur, quae intrinsecus atrae picis massa et bituminis fomite sulfurisque fetore farciuntur et extrinsecus suppositis crepitantis rogi torribus et sarmentorum faculis conflagrantibus succenduntur intantum, ut flammantis pyrae cacumina minacem obolisci proceritatem et rotundum sperae apicem. XXX. cubitis in conum praecellerent. Sed tamen de torrente incendio superna potestate compresso triumphabiles viri velut obrizum rutilans spectante circi caterva in publicum processere . Exin reciproca tortoris nefandi ferocitas, quae semper insontum poenis pascitur et fuso sanguine saginatur, anthletis et agonithetis Christi macta martirii merita cumulavit, dum liciis olei liquore delibutis digitorum articulos et palmarum pollices obvolverent simulque pedum alloces truciter adnecterent; sed liciorum filis flamma combustis anthletas Dei in scammate mundi ritu palestrico agonizantes sine fumigabundis flammarum globis immunes divina tutela protexit. Verum |hac confessorum Christi victoria confutatus in amfitheatrum sanctos ferreis collariis conexos cruentus carnifex imperat duci, quatenus patefactis cavearum clustellis et apertis clatrorum obstaculis ursorum genuinis carperentur et leonum rictibus roderentur.