Latin
337 to 345
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 337-345
Not analysed yet
Sic stolida praesidis praecordia Deoque invisa spes pascebant inanes, dum furibunda ferarum rabies et gulosa beluarum ingluvies caelesti nutu compressa oblatam praedam lurcare non audens hiuleas faucium gurguliones opilavit, ut poeta de profeta dicit Et didicere truces praedam servare leones. Ad ultimum beatus Iulianus cum ceteris commilitonibus stricta machera crudeliter percussus et rubicundo cruoris rivo perfusus feliciter occubuit; ad quorum venerabiles sarcofagos cum. X. leprosi venissent, quos dira cutis callositas elefantino tabo deturpans non particulatim, sed membratim maculaverat, ilico et secundae nativitatis gratia in baptisterio regenerati, qui in sabanis et in sindonibus baiolabantur aegroti, sanctorum meritis sospites et voti compotes abscedunt. XXXVII. Amos, primus Nitriae famosus accola, qui cum a parentibus invitus ad nuptiarum commercia cogeretur et tamen invitus nequaquam pudicitiae palma privaretur, magis magisque invisi oblatam matrimonii sortem acsi squalentis ceni contagia vel venenatum aspidis morsum refragabatur –hic ergo Amos generosa prosapia oriundus fuit, qui praepollenti gazarum affluentia et sumptuosa patrimonii opulentia apud Aegiptum celebris habebatur. Huius ergo parentes amantissimam sobolem cum adultam et iam pubescentem in annis iuvenilibus deprehenderent, quasi secuturae posteritati consulentes ad nuptiales thalami copulas licet magnopere refragantem invitant. Quorum obstinatam importunitatem cum refutando frustrari non posset simulata matrimonii coniventia invitus anulo subarratam sortitur virgunculam, quam in obstruso thalami cubiculo clandistinis verborum hortamentis ad pudicitiae praemia persuadet; cuius pre|cibus et monitis obsecundans ad summum virginitatis fastigium anhelat. Qui prolixa temporum intercapidine pariter in castimonia Deo tantum teste vixisse feruntur et in rigido sanctae conversationis proposito cum virtutum incrementis usquequaque prosperabantur. Sub quorum magisterio ad fidem Christi et contemptum mundi numerosa utriusque sexus caterva confluxit; cumque secundis meritorum successibus in practica pollesceret, horrentis heremi vastitatem aggressus theoricam anachoreseos exercuit vitam. Infinitis a vero remuneratore virtutum prodigiis donatur.