Latin
80 to 83
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 80-83
Not analysed yet
Quamdiu enim antiquas inhabitare sedes et exigua fovere tuguria gracillimis contexta viminibus seu cavatis consuta codicibus ille, qui inter ceteras magistratus officio fungitur, decreverit, nulla ex immensa multitudine fugitivis discursibus et passivis volatibus per aethera vagatur; ast si certis existentibus causis et cogente peregrinandi necessitate ille, cui consulatus vice regimen ceterarum commissum est, externa quaerere regna maluerit, nusquam apud mortales videas extorrem propria pulsum patria tam densis exercituum agminibus tamque spissis legionum cohortibus constipari, ita prorsus, ut multo libentius ob reverentiam principis ad incolatum peregre proficiscantur, quam domesticis assuetae deliciis et bernacula contentae quiete in cellulis commorentur. Quid enim, quaeso, in rerum visibilium videri valet natura, quod tam ingenti studio auctoris sui praecepto pareat et regis imperium implere contendat, ut merito propter intactae virginitatis tipum et spontaneum devotae subiectionis famulatum, quo exemplum obedientiae |mortalibus in valle lacrimarum degentibus praebet, prae ceteris creaturis nectareum conficiat edulium et mulsae dulcedinis alimoniam flavescenti cerarum gurgustio recondat, quae non modo cuncta diliciarum fercula et piperatas pulmentorum saginas praecellat omneque flagrantis ambrosiae thimiama ac nardi spirantis olfactum vincat, verum etiam, ut omissa specialitate ad generalitatem sermonis oratio decurrat, universam mundanae suavitatis dulcedinem opulentique luxus exquisita superet oblectamenta et haustum defruti despiciat? VII. IGITUR, si sanctae virginitatis gloria angelicae beatitudinis germana creditur et pulchra supernorum civium sodalitas merito pudicitiae praedicatur, debitis attollenda est praeconiis, cum inter ceteras virtutum infulas summi principatus sceptra et regnandi monarchiam gubernare dinoscitur, siquidem, ut humanis faucibus et mortalium palato omne, quicquid iocundum ac delectabile illatum sentitur, mellitae dulcedinis gustum ammodum inconparabiliter praecellit, ita divina maiestas –quod tamen cum pace et reverentia sanctorum loquar quondam iugalitatis nexibus foederatorum –omnibus generalium virtutum gradibus, quae in catalogo charismatum enumerantur, speciale virginitatis privilegium praeposuit; cuius rei satis evidens indicium constat, dum a summo caelorum fastigio veneranda Dei proles descendens ovem erraneam redemptura et dragmam perditam quaesitura alvum incontaminatae puerperae virginali puerperio praeditae sine periculo perpetuae puritatis et dispendio castitatis intraret.