Latin
84 to 89
Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 84-89
Not analysed yet
Ob hoc etiam reor, quod sacer dominici pectoris accubitor et quartus paradisi gurges, qui potissimum septenas Asiae ecclesias inexhaustis dogmatum imbribus irrigabat, specialem divinae dilectionis praerogativam ac privatam amoris munificentiam ante cetera apostolorum praeconia promeruerit, quia Christo, qui est cupidus castitatis amator et zelotipus sanctimoniae informator, grata virginitatis libamina oblaturus spontanea devotione litarat. Quamobrem verax medicus, dum vulnera facinorum et cicatrices criminum |considerans, quibus animae aegrotorum crudeli strage sternebantur, saluberrimum componeret malagma fibrisque virulento spiritalis nequitiae poculo letaliter infectis caelestis medicinae antidotum vitaliter propinaret ac verticem gabali scandens sexta sabbati hoc est parasceue pateretur, maternae memor reverentiae discipulo inter discrimina perfidorum militum eventus rerum praestulanti genetricem pie praecepit tuendam, ut non inconvenienter carmine rithmico dici queat Christus passus patibula Atque leti latibula Virginem virgo virgini Commendabat tutamini. Is postmodum labentibus temporum lustris a Domitiano, qui per idem tempus sceptris imperialibus fretus saeva tormentorum supplicia orthodoxae fidei cultoribus irrogabat, extorris in Pathmo relegatus septies vicena et quaterna virginum milia dulcisonis melodiae concentibus canticum rude canentia raptus in oromate extaseos auscultare et castis obtutibus contemplare meruit, de quibus dictum est: Virgines enim sunt et secuntur agnum, quocumque ierit. Ceteri fideles audituri, isti sancta modulaturi sunt carmina et cum agno pariter per augustam aethralis regni gloriam gradituri. VIII. NEC TAMEN virginalem pudicitiae gloriam immensis laudibus accumulantes et ad exemplum rigidae conversationis et ardui formam propositi animos militantium Christo instigantes immaculata matrimonii contubernia et legitimum legalis tori conubium, sicut scismaticorum deleramenta garriunt, spernendum ducimus; quod absit a catholica ecclesiarum fide, praesertim cum pro certo noverimus, priscis temporibus patriarchas divinae sanctionis praecepto coniugii foedera servantes supernae gratos maiestati extitisse et sacrosancti spiritus charismate refertos futurae incarnationis cunabula propheticis praesagiorum vocibus vaticinasse, ut est illud: Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius, donec veniet, qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium et reliqua, quod millena testimoniorum congerie liquido probari et experiri potest; sed iam furvo facessante veteris instrumenti |umbraculo et clara coruscante evangelii gratia tantum inter virginitatis flores et iugalitatis mores distare dicimus, quantum distat oriens ab occasu.