Latin
Lines 1.151-1.155
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.151-155
Not analysed yet
De libris non credendis .
Philosophus castigavit filium suum dicens: Quicquid inveneris, legas, sed non credas quicquid legeris. Ad haec discipulus: Credo hoc esse: nonest verum quicquid est in libris. Nam simile huic iam legi in libris etproverbiis philosophorum: Multae sunt arbores, sed non omnes faciunt fructum; multi fructus, sed non omnes comestibiles.
Castigavit Arabs filium suum dicens: Fili, ne dimittas pro futuris praesentia, ne forsan perdas utrumque, sicut evenit lupo de bobus promissis a rustico. [p. 32]
XXIII. Exemplum de aratore et lupo iudicioque vulpis .
Dictum namque fuit de uno aratore quod boves illius recto tramite nollentincedere. Quibus dixit: Lupi vos comedant! Quod lupus audiens adquievit. Cum autem dies declinaretur et iam rusticus ab aratro boves solvisset, venit ad eum lupus ita dicens: Da mihi boves quos mihi promisisti! Ad haecarator: Si verbum dixi, non tamen sacramento firmavi. Et lupus contra: Habere debeo, quia concessisti. Firmaverunt tandem pactum quod inde irentad iudicem. Quod dum facerent, vulpi obviaverunt. Quibus euntibus ait callidavulpis: Quo tenditis? Illi quod factum fuerat narraverunt vulpi. Quibusdixit: Pro nihilo alium iudicem quaeritis, quoniam rectum inde vobis faciamiudicium. Sed prius permittite me loqui consilio uni ex vobis et deindealii; et si potero vos concordare sine iudicio, sententia celabitur; sinautem, in commune dicetur. At ipsi concesserunt. Et vulpis primum locutaseorsum cum aratore ait: Da mihi unam gallinam et uxori meae alteram, ethabebis boves! Arator concessit. Et hoc facto cum lupo locuta est dicens: Audi, amice, et meritus tuis praecedentibus pro te debet mea si qua estfacundia laborare. Tantum locuta sum cum rustico quod, si boves illiusdimiseris omnino quietos, dabit tibi caseum ad magnitudinem clipei factum. Hoc lupus concessit. Cui vulpis inde inquit: Concede aratorem boves suosabducere, et ego ducam te ad locum ubi parantur illius casei ut quem voluerisde multis, eligere possis. Sed lupus astutae vulpis deceptus verbis quietumabire permisit rusticum. Vulpis vero vagando huc et illuc, quantum potuit, lupum deviavit. Quem veniente obscura nocte ad altum deduxit puteum. Cuisuper puteum stanti formam lunae semiplenae in yma putei radiantis ostenditet ait: Hic est caseus quem tibi promisi! Descende si placet et comede! Ad haec lupus: Descende tu primitus, et si sola deferre non poteris, utte iuvem faciam quae hortaris. Et hoc dicto viderunt cordam pendentem inputeum, in cuius capite erat urceola ligata et in alio capite cordae alteraurceola, et pendebant tali ingenio quod una surgente altera desdendebat. Quod vulpis simulac vidit, quasi obsequens precibus lupi urceolam intravitet ad fundum venit. Lupus autem inde gavisus ait: Cur non affers mihi caseum? Vulpis ait: Nequeo prae magnitudine, sed intra aliam urceolam et veni sicutspopondisti! Lupo intrante urceola magnitudine ponderis ducta cito fundumpetiit, altera surgente cum vulpe quae erat levis. Quae vulpecula tactoore putei foras exilivit et in [p. 33] puteo lupum dimisit. Et ita quiapro futuro quod praesens erat dimisit, lupus boves et caseum perdidit.