Latin
Lines 1.156-1.160
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.156-160
Not analysed yet
De consilio accipiendo et probando .
Castigavit Arabs filium suum dicens: Accipe consilium ab eodem, de quorequiris experto, quod sic levius habere poteris quam si tu ipse periculoseprobaveris.
Alius castigavit filium suum dicens: Ne credas omni quod audies consilio, donec prius an sit utile probatum fuerit in aliquo, ne contingat tibi sicutlatroni contigit, qui consilio domini domus cuiusdam credidit. Ad haecfilius: Quomodo, pater, evenit ei? Pater:
XXIV. Exemplum de latrone et radio lunae .
Dictum fuit quod quidam latro ad domum cuiusdam divitis perrexit intentionefurandi. Et ascendens tectum ad fenestram per quam fumus exibat pervenit, et si aliquis intus vigilaret auscultavit. Quod dominus domus comperitet suaviter suae uxori ait: Interroga alta voce, unde venit mihi iste tammagnus quem habeo census! Quod ut rescias, multum labora! Tunc ipsa altavoce ait: Domine, unde tam magnum habuisti censum, cum nunquam mercatorfueris? At ille: Quod Deus donavit, serva et fac inde voluntatem tuam etnon inquiras, unde mihi tanta pecunia venerit! At ipsa, sicut ei iniunctumfuerat, magis ac magis ut resciret instabat. Demum quasi coactus precibussuae uxoris inquit dicens: Vide ne cuiquam secreta nostra detegas: Latrofui. At ipsa: Mirum mihi videtur quomodo tam magnum censum latrocinio potuistiacquirere, quod nunquam audivimus clamorem sive aliquam calumpniam inde. At ipse ait: Quidam magister meus carmen me docuit quod dicebam quandosuper tectum ascendebam; et veniens ad fenestram accipiebam radium lunaemanu et carmen meum septies dicebam, scilicet "saulem", et ita descendebamsine periculo et quicquid pretiosum inveniebam in domo corradens sumebam; et hoc facto iterum ad radium veniebam lunae et eodem carmine septies dictocum omnibus in domo sumptis ascendebam et quod sustuleram ad hospitiumdeferebam. Tali ingenio hunc quem possideo censum habeo. At mulier ait: Bene fecisti quod mihi talia dixisti; nam quando filium habuero, ne pauperdegat, hoc carmen docebo. At dominus inquit: Permitte me amodo dormirequoniam sompno aggravatus volo quiescere. Et ut magis deciperet, quasidormiens stertere coepit. Perceptis denique talibus verbis fur nimis indegavisus est, et dicto septies carmine et assumpto manu radio lunae laxatismanibus et pedibus per fenestram in domum magnum faciens sonum ceciditet fracto crure ac brachio congemuit. At dominus domus quasi nesciens inquit: Tu [p. 34] quis es qui ita cecidisti? Cui latro: Ego sum ille fur infelixqui tuis credidi fallacibus dictis. --Ad haec filius: Tu benedicaris, quoniamdolosa edocuisti me vitare consilia.