Latin
Lines 1.182-1.188
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.182-188
Not analysed yet
Filius: Si quis invitaverit me ad prandium, quomodo respondebo: concedamstatim annon? Pater: Fac sicut auctoritas Iudaeorum praecipit! Dicit enim: Si quis invitaverit te, videas personam invitantis. Si enim magna personafuerit, statim concede; sin autem, secundum quod erit vel secunda vel tertiavice. Hoc etiam refertur de Habraam:
Quadam enim die dum coram sua staret ianua, transeuntes sub humana specievidit tres angelos. Quos ipse suam domum intrare honesto vultu rogavit, pedes lavare, ciborum refectionen sumere, lassos artus sompno recreare. Ipsi vero, quoniam magna persona erat, concesserunt eius petitioni. Cumautem ad Loth venissent et iterum atque iterum rogarentur quod tectum eiussubintrarent, quia autentica non erat persona, velut coacti annuerunt.
Iuvenis senem interrogavit: Cum invitatus fuero ad prandium, quid faciam: parum vel nimis comedam? Cui senex: Nimis! Quoniam si amicus tuus fueritqui te invitavit, [p. 38] multum gaudebit; si autem inimicus, dolebit. Hoc audito risit puer. Ad quem senex: Quid rides? Puer: Recordatus sumverbi quod audivi de Maimundo nigro.
Quidam enim senex quaesivit ab eo, quantum posset comedere. Cui ipse: De cuius prandio, de meo vel de alterius? At ille: De tuo. Maimundus: Quantominus possum. Senex: De alterius quantum? Maimundus: Quanto magis possum.
Senex: Tu modo recordaris verborum cuiusdam gulosi, pigri, stulti, garruliet nugigeruli et quicquid tale de illo dicitur vel eo amplius in eo invenitur. Iuvenis: Multum placet mihi de eo audire, quia quicquid de eo est, derisoriumest; et si quid de eius dictis vel factis mente retines, eloquere, et habebopro munere. Senex:
XXVII. Exemplum de Maimundo servo .
Dominus suus praecepit ei quadam nocte ut clauderet ianuam. Ipse verodesidia pressus surgere non potuit et ideo dixit quia clausa erat ianua. Mane autem facto dixit dominus servo: Maimunde, aperi ianuam! Cui servus: Domine, sciebam quod volebas eam hodie esse apertam, et ideo nolui eamsero claudere. Tunc primum comperit dominus quod propter pigritiam dimiseratet ait: Surge, fac opus tuum, quia dies est et sol iam altus est! Cui servus: Domine, si sol iam altus est, da mihi comedere. Cui dominus: Pessime serve, vis nocte comedere? Cui servus: Si nox est, permitte me dormire! --Aliavice dixit dominus servo noctu: Maimunde, surge et vide utrum pluat necne! Ipse vero advocavit canem, qui iacebat extra ianuam, et cum venisset canis, palpavit pedes eius. Quibus inventis siccis domino inquit: Domine, nonpluit. --Alia vice dominus interrogavit servum noctu an ignis esset indomo. Ipse vero vocato murilego temptavit an calidus esset an non. Et cuminvenisset eum frigidum, ait: Domine, non. --Iuvenis: Pigritiam eius audivi; modo garrulitatem eius audire cupio. Senex: Dictum fuit quod dominus suusveniebat de foro laetus pro lucro, quia multum lucratus fuerat. Et exivitservus Maimundus contra dominum suum. Quem cum videret dominus, timuitne aliquos rumores ut mos suus erat diceret, et dixit: Cave ne dicas mihirumores malos! Maimundus: Non dicam rumores malos, sed canis nostra parvulaBispella mortua est. Cui dominus: Quomodo mortua est? Servus: Mulus nosterexterritus fuit et rupit chamum suum et dum fugeret, sub pedibus suis canemsuffocavit. Dominus: Quid actum fuit de mulo? Servus: In puteum ceciditet mortuus est. Dominus: Quomodo exterritus fuit mulus? Servus: Filiustuus de solario cecidit ita quod mortuus est, et exinde [p. 39] exterritusfuit mulus. Dominus: Quid agit genitrix eius? Servus: Prae nimio dolorenati mortua est. Dominus: Quis custodit domum? Servus: Nullus, quoniamin cinerem vertitur et quicquid in ea erat. Dominus: Quomodo combusta fuit? Servus: Eadem nocte qua domina mortua fuit, pedissequa quae vigilabat prodomina, oblita fuit candelam in thalamo, et ita combusta est domus tota. Dominus: Pedissequa ubi est? Servus: Ipsa volebat ignem extinguere, etcecidit trabs super caput eius et mortua est. Dominus: Tu quomodo evasisti, cum tam piger sis? Servus: Cum viderem pedissequam defunctam, effugi. �Tunc dominus contristatus valde ad vicinos suos venit orans eos ut recipereturin alicuius domo et hospitaretur. Interea obviavit cuidam amico suo. Quicum videret eum tristem, interrogavit quare ita tristaretur. Ipse veroretulit sibi omnia, quae dixerat sibi servus. Amicus autem desolato retulitversus amico, ut consolaretur eum, dicens: Amice, noli desolari, quia multotienscontingit homini tam graves adversitatum inundationes sustinere quod desidereteas etiam inhonesta morte finire; et statim eveniunt ei tanta commoda quodprorsus dulce sit ei praeteritarum reminisci adversitatum. Sed humanarumrerum tam immensa fluctuatio variante meritorum ordine summi rectoris distinguiturarbitrio. Haec etiam prophetae Iob corroborantur exemplo: cuius animumnon pessumdedit amissio rerum.