Latin
Lines 1.189-1.202
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.189-202
Not analysed yet
De saecularium instabilitate .
Numquid etiam audisti quod dicit philosophus: Quis potest in saeculoisto, cum mutabile sit, aliquid stabile habere, vel quis potest in hacvita aliquid durabile, cum sint omnia transitoria, habere?
Dixit Arabs filio suo: Fili, cum forte contigerit tibi aliquid adversi, noli nimis desolari nec nimis inde tristari, quoniam hoc est genus Deumnegandi; sed Deum semper debes laudare tam de adversitate quam de prosperitate. Multa enim mala contingunt hominibus quae eveniunt eis ut maiora mala effugiant; et multa mala contingunt, quae in bono finiuntur. Et ideo laudare debesDeum in omnibus et in eo confidere, sicut dixit versificator: Cum fuerisin tristitia, nihil inde sollicitus eris, sed omnia in dispositione Deipermitte et renuntia semper bonum futurum, et ita eris oblitus malorum, quia multa mala eveniunt, quae in bono finiuntur.
Philosophus ait: Huius saeculi bona sunt commixta; non enim comedesmel sine veneno.
[p. 40] Alius: Quaecunque in saeculo sunt, commutabilia sunt; et quaeex eis tibi bona sunt ventura, licet sis debilis, tamen habebis, et malumviribus devitare non poteris.
Alius: Quod pigro assequi desiderata donant, idem consequi cupita velocinegant.
Alius:
Se venustantem [semper] saeculum dedecorat,
Et peroptantem se terra deglutit et vorat.
Alius:
Quasi in ictu oculi finitur gloria mundi,
Et cum sit fragilis, non exeptanda videtur.
XXVIII. Exemplum de Socrate (=Diogene) et rege .
Proverbialiter enim Socratem dicunt saeculares tumultus devitantem etagrestem vitam cupientem nemus incoluisse et tugurii loco dimidium inhabitassedolium, cuius fundum vento opponebat et ymbri et quod erat apertum iocundosoli. Quem venatores regis inventum dum intuerentur et illuderent quoniampediculos suffocantem, coeperunt avertere radiorum solis amenitatem. Quibusille placido vultu ait: Quod mihi non datis, auferre mihi non praesumatis. Talibus irati eum de lare quo degebat expellere voluerunt et in devia abducere, ne praetereuntis oculos domini tam vilis persona offenderet. Quod non valentesminati sunt ei dicentes: Vade ne quid mali ex protervitatis studio tibicontingat, quia rex noster et dominus cum familiaribus suis et primatibusest hac parte transiturus. Illos autem in se latrantes philosophus intuens: Non est, inquit, vester dominus meus dominus, sed potius mei est serviservus. Quod audientes et novercali vultu eum respicientes quidam eum detruncareproposuerunt, minus vero improbi donec sententiam regis audirent, parcereei decreverunt. Dum vero in hunc modum decertarent, rex adveniens et quaecausa litigii foret perquirens, quae gesta fuerant vel dicta famulis referentibuscognovit. Volens itaque rex quae sibi relata erant turpia verane an fictafuissent cognoscere, ad philosophum properavit inquirens quid de se philosophusdixerit. Qui sicut prius famulis, ita nunc sibi eum sui servi servum esseasseruit. Quorum sententiam verborum rex benigno affatu diligenter enodarisibi postulavit. Ad quem philosophus servata vultus dignitate leniter inquit: Voluntas quidem subiecta est et servit mihi, non ego sibi. Tu e conversosubiectus es voluntati et [p. 41] sibi servis, non ipsa tibi. Itaque servuses eius qui mihi servit. Tunc rex defixo paululum visu sic coepit loqui: Ut patet in verbis tuis, nihil meae potentiam gloriae vereris. Cui philosophusin angustam suae mentis sedem receptus ait: Scis ipse nimium tibi ambitionemrerum mortalium dominatam fuisse et materiam gerendis rebus te optavisse, quo ne virtus tua ut ipse fateris consenesceret tacita; sed ob cupidinemgloriae sicut rei sinceritas est fecisti adipiscendae. Quae gloria quamsit exilis et totius vacua ponderis, sic considera: Tuae praeteritae gloriaepotentia, utpote quae iam nulla est, metuenda non est; sed neque futura, cuius eventus dubitabilis et incertus est; de praesenti constat quod itaparva est quod momentanea quasi in ictu oculi sit annullanda: ob hoc ergoin nulla parte sui est formidanda. --Perceptis itaque philosophi verbisrex ait complicibus suis: Servus Dei est! Videte ne quid molestum ei faciatisaut inhonestum.