Latin
Lines 1.19-1.34
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.19-34
Not analysed yet
De consilio .
Dixit alius philosophus propter amicos non probatos: Provide tibi semelde inimicis et milies de amicis, quia forsitan quandoque amicus fiet inimicuset sic levius poterit perquirere dampnum tuum.
Item alius philosophus: Cave tibi de consilio illius a quo petis consilium, nisi tibi sit fidelis comprobatus.
Item alius philosophus: Consule amico tuo in bonum quantum poteris, etsi tibi credere noluerit. Iustum est enim ut sibi bene consulas, licetrectum ut insulsus tuum non sequatur consilium.
Alius: Noli consilium tuum omni revelare homini. Qui enim consiliumsuum in corde suo retinet, sui iuris est melius eligere.
Alius: Consilium absconditum quasi in carcere tuo est reclusum, revelatumvero te in carcere suo tenet ligatum.
Alius: Ne te associaveris inimicis tuis, cum alios possis reperire socios. Quae enim male egeris, notabunt; quae vero bona fuerint, devitabunt.
[p. 7] Dixit quidam versificator: Est una de huius saeculi adversitatibusgravioribus libero homini quod necessitate cogitur ut sibi subveniat requirereinimicum. Quaesivit quidam a quodam Arabe: Quae maior adversitas contigittibi in hoc saeculo? Arabs: Necessitas compulit me convenire inimicum, ut quae volebam mihi concederet.
De leccatore .
Alius: Ne te associaveris leccatori, cuius societas est tibi dedecus.
Alius: Ne glorieris in laude leccatoris, cuius laus est tibi vituperiumet vituperium laus. --Quidam philosophus transiens per viam alium repperitphilosophum cum quodam leccatore iocantem atque ait: Simile sibi simileattrahere adamantis est. At ille inquit: Nunquam me sibi adiunxi. Ad haectransiens: Cur ergo ei applaudebas? At ille: Non, sed magna necessitatecogitur etiam honestus homo latrinam adire.
De sapientia .
Alius philosophus: Fili, grave est arduas ascendere mansiones, et abeisdem descendere facile est.
Alius philosophus: Melior est inimicitia sapientis quam amicitia insipientis.
Alius philosophus: Non habeas pro magno amicitiam stulti, quia non estpermanens.
Alius philosophus: Melior est societas simplicis inter sapientes nutritiquam prudentis cum leccatoribus educati.