Latin
Lines 1.35-1.43
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.35-43
Not analysed yet
Alius philosophus: Dulcior est sapienti aspera vita inter sapientesquam dulcis vita inter insipientes.
Alius philosophus: Sapientiae duae sunt species: una naturalis, aliaartificialis; quarum una non potest manere sine alia.
Alius: Ne committas stultis sapientiam quia eis esset iniuriosum; nequesapientibus eam deneges, quia quod suum est eis auferres.
Alius: Huius mundi dona diversa sunt: quibusdam enim datur rerum possessio, quibusdam sapientia. Quidam loquens filio inquit: Quid malles tibi dari, an censum an sapientiam? Cui filius: Horum quodlibet alio indiget. --Fuitquidam versificator egregius, sed egenus et mendicus, semper de paupertatesua amicis conquerens, de qua etiam versus composuit talem sensum exprimentes: Tu qui partiris partes monstra mea cur mihi desit! Culpandus non es, seddic mihi: quem culpabo? Nam si constellatio mea est mihi dura, a te quoqueid factum esse indubitabile est. Sed inter me et ipsam tu orator et iudexes. Tu dedisti mihi sapientiam sine substantia. Dic ergo mihi: quid facietsapientia sine substantia? [p. 8] Accipe partem sapientiae et da mihi partempecuniae! Ne patiaris me illo indigere cuius damnum erit mihi pudori!
Dixit quidam philosophus: Tribus modis indiget unus alio: Cuicumquebenefeceris, in eo maior eo eris; quo non indigueris, par ipsius eris; quo vero indigueris, minor eo eris.
Alius: Claritas anime sapientia est, census vero claritas corporis est.
Alius: Sapientia corpora mortua sua claritate vivificat, velut terraarida humiditate pluviae virescit.
De silentio .
Discipulus magistro: Quomodo habendo me inter sapientes discipulos computabor? Magister: Serva silentium, donec sit tibi loqui necessarium. Ait enim philosophus: Silentium est signum sapientiae, et loquacitas est signum stultitiae. �Alius: Ne festines respondere donec fuerit finis interrogationis, nec quaestionemin conventu factam solvere temptes, cum sapientiorem te ibi esse prospexeris, nec quaestioni alii cuiquam factae respondeas, nec laudem appetas pro retibi incognita. Philosophus enim dicit: Qui de re sibi ignota laudem appetit, illum mendacem probatio reddit. --Alius: Adquiesce veritati sive a te prolataesive tibi obiectae. --Alius: Ne glorieris in sapientibus verbis tuis, quiaprout philosophus testatur: Qui in suis verbis sapientibus gloriatur, stultusesse comprobatur. --Haec omnia faciens connumeraberis inter discipulossapienciae atque prudentiae.