Latin
Lines 1.203-1.214
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.203-214
Not analysed yet
De vitae termino .
Item discipulus magistro: Cum saecularia ita sint exilia, cur praeparamustanta quasi durabilia? Magister: Quoniam vitae terminus est incertus. Etphilosophus ait: Operare pro futuro saeculo quasi nunc sis moriturus, etpro praesenti sicut semper victurus. Melius enim est quod post mortem tuama te quaesita habeant inimici quam in vita tua egeas quod tibi subveniantamici.
Alius: Saeculum est quasi transitus: ob hoc itaque cum honestate tibiomnia provide, quia brevis est cursus vitae.
Alius: Saeculum est quasi pons: transi ergo, ne hospiteris.
Et alius: Saeculum est quasi pons instabilis: cuius introitus est matrisuterus, et eiusdem mors erit exitus.
Dicit versificator:
Mors est porta patens terrenis pervia cunctis;
Sed quaero post hanc quae sit habenda domus.
Est enim domus delitiarum deo famulantium; est et diversa poenas promerentium.
Arabs interrogavit patrem: Quomodo domum delitiarum et gloriam eiuslucrari potero? Pater: Quicquid melius et pretiosius habes, repone in eacustodiendum, et invenies cum illuc veneris tibi paratum. Filius: Quomodopossum in eam domum pecuniam praemittere, cuius hostium nondum novi adire? Pater: Audi quod fecit filius consiliarii regis post obitum patris. Filius: Pater, fare, nec subterfugiam monitis obedire. Pater: [p. 42]
XXIX. Exemplum de prudenti consiliarii regis filio .
Rex quidam sapientem habuit consiliarium et familiarem, qui tandem legibusnaturae favens parvum reliquit heredem bene disciplinatum et curialem. Cui totam quae magna erat possessionem et divitiarum acervos subscripsitet morti cessit. Quo facto rex puerum ad se vocavit et de patris occasune plus iusto doleret admonuit, et quaecumque pater illi regenda dederattestamento, firmavit et insuper quod aetate eius exigente in patris locumsusciperet eum promisit. Inde valedicto iuvenis laetus ad propria remeavit. Quem rex oblivioni tradidit, nec ipse ad regem remeare festinavit. Longotemporis intervallo in eadem regione qua puer inerat, coeperunt adeo egerequod ciborum inedia periclitarentur fame. Quod videns puer bonae indolisanimo condoluit, condolens horrea deplevit et pauperibus distribuit etde penu vinum extraxit et carnes quas habebat egentibus erogavit. Et crescentepenuria decrescens pecunia indigentibus non suffecit. Postea vero datopro annona thesauro vitam fame vel siti laborantium quousque potuit sustinerenon distulit, nec suffecit. Hoc idem de vestibus et de lapidibus pretiosisegit. Et sic transiit circulus anni, in quo non paucos iam mortis nexibusirretitos liberavit. Erat autem in eadem regione quidam regis praescriptinotarius, qui livoris macula tactus puero invidebat et graves inimicitiascontra eum latenter exercebat. Qui regem erga puerum in iram exasperabathiis verbis: Domine, lenitas vestrae maiestatis in vestri filium consiliarii, cui pater infinitam reliquit pecuniam, ne dicam stulte, nimium mollis extitit: modo namque nec vos nec ipse pecuniam habetis, quam ipse insulsus superfluedilapidavit. Rex vero talibus in iram commotus pro puero legavit. Cui taliadixit: Insipiens fili sapientis, iners artificiosi, prodige largi, ut quiddivitias sapienter congregatas et tibi ad servandum commendatas dedistiperniciei? Ad haec puer visu in terram defixo --principis etenim vultuositatemutpote torvis inflammatam luminibus verebatur: Domine, si pace vestra licetdicere, non ut quibusdam videtur stultus patre sapienti vobis sum relictus. Pater etenim meus congregavit thesaurum, congregatum unde fures raperepossent collocavit et mihi cui possetis auferre vel ignis posset comburerevel aliquis casus eripere reliquit. Ego vero eundem ibi collocavi ubi fidelitersibi servabitur et mihi. Rex autem quid inde fecisset rogavit. Puer veroquid et qualiter egerat retaxavit. Comperta denique iuvenis astutia remuneratumprius rex eum coram circumstantibus laudavit, laudato patris servitiumrecompensavit. Qui exinde lucrando novas et maiores prioribus divitiasadquisivit. --Hoc modo quod pretiosius habuit filius consiliarii regisin domo delitiarum thesaurisavit.