Latin
Lines 1.63-1.79
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.63-79
Not analysed yet
Probitates vero hae sunt: Equitare, natare, sagittare, cestibus certare, aucupare, scaccis ludere, versificari.
[p. 11] Industriae hae sunt: Ne sit vorax, potator, luxuriosus, violentus, mendax, avarus et de mala conversatione. Discipulus: Hoc tempore puto neminemhuiusmodi esse.
De mendacio .
Correxit quidam philosophus filium suum: Cave mendacium, quia dulciusest carmine volucrum.
Alius: Cum leve sit mendacium proferre, quare videtur grave veritatemdicere?
Alius philosophus: Si dicere metuas unde paeniteas, melius est dicere: non! quam: sic!
Alius: Verecundia negandi cave ne inferat tibi necessitatem mentiendi, quia honestius est rem negare quam longos terminos dare.
Alius: Terminum termino addere roganti est hoc tempore calliditas negandi.
Alius: Si mendacio quilibet salvatur, multo magis veritate salvatur. --Accusatus quidam ductus est ante regem iudicem negansque crimen impositumtandem convincitur. Cui rex: Duppliciter punieris: semel pro crimine commisso, secundo pro commisso negato.
Alter quidam consimiliter accusatus quod commiserat non negavit. Dixeruntquequi regi astiterunt: De crimine confesso iudicium sumet. Non ita, rex inquit, quia philosophus dicit: Confitenti peccatum ratio est relaxare iudicium. Sicque liber factus a rege discessit.
Socrates: Sicut homo mendax in principis comitatu non convenit, sica regno caelorum excludendus erit.
Quidam philosophus dixit filio suo: Dic esse mentitum, qui malum dicitmalo vincendum, quia sicut ignem ignis non perimit, sic malum malo noncedit. Ut igitur ignem aqua extinguit, sic bono malum quilibet destruit.
Alius: Ne reddas malum ne similis sis malo, sed redde bonum ut meliorsis malo.
Alius: Ne confidas in malo si periculum evaseris, ut aliud ineas, quiaillud non faciet ut simile pertranseas.
Dixit Arabicus filio suo: Si quemlibet videris malis operibus praegravari, ne te intromittas, quia qui pendulum solverit, super illum ruina erit. [p. 12]
V. Exemplum de homine et serpente .
Transiens quidam per silvam invenit serpentem a pastoribus extentumet stipitibus alligatum. Quem mox solutum calefacere curavit. Calefactusserpens circa foventem serpere coepit et tandem ligatum grave strinxit. Tunc homo: Quid, inquit, facis? Cur malum pro bono reddis? Naturam meam, dixit serpens, facio. Bonum, ait ille, tibi feci, et illud malo mihi solvis? Illis sic contendentibus vocata est inter eos ad iudicium vulpis. Cui totumut evenerat est monstratum ex ordine. Tunc vulpis: De hac causa iudicareper auditum ignoro, nisi qualiter inter vos primum fuerit ad oculum videro. Religatur iterum serpens ut prius. Modo, inquit vulpis, o serpens, si potesevadere, discede! Et tu, o homo, de solvendo serpente noli laborare! Nonnelegisti quod qui pendulum solverit, super illum ruina erit?