Latin
Lines 1.56-1.62
Alfonsi, Petri Alfonsi Disciplina Clericalis 1.56-62
Not analysed yet
De vera nobilitate .
Arabs ait patri: Miror me legisse in temporibus praeteritis nobiles, facetos, sapientes honorari, modo vero soli venerantur leccatores. Ad quodpater: Ne mireris, fili, quia clerici clericos, generosi generosos, facetifacetos honorant, leccatores a leccatoribus venerantur. Filius: Vidi etaliud: quod clerici pro sapientia sua non sunt honorati; unde facti suntleccatores et ad magnum venere honorem. Tunc pater ait illi: Hoc quidemex inertia temporis contigit. Ad quod filius: Edissere mihi, pater karissime, veram nobilitatis deffinitionem. Et [p. 10] pater: Ut, inquit, Aristotilesin epistola sua quam Alexandro regi composuit, meminit: qui cum ab eo quaereretquem sibi ex hominibus consilarum faceret, taliter per epistolam respondit: Accipe, ait, talem qui septem liberalibus artibus sit instructus, industriisseptem eruditus, septem etiam probitatibus edoctus, et ego hanc aestimoperfectam esse nobilitatem. --Et filius: Haec nobilitas in tempore meonon contingit, immo auri et argenti tota est quam video nobilitas, ut aitversificator:
Glorificant gazae privatos nobilitate
Paupertasque domum premit altam nobilitate.
Versificator quidam de adversitatibus saeculi quae super nobiles veniunt, versus fecit istos sub persona nobilium: Dic, inquit, illis qui pro adversitatibusquae nobis accidunt nos contempnunt quod saeculum nulli fecit Deus contrariumnisi nobilibus tantum. Nonne vides quod mare devehit stercora et paleas, et pretiosi lapides in fundum vadunt? Et nonne vides quod in caelo suntstellae e quibus nescimus numerum? At insuper nulla quidem patitur eclipsimpraeter solem et lunam. Et pater: Ex temporis inertia accidit quia hominesin divitiis solum iudicant gloriandum.
De septem artibus, probitatibus, industriis .
Unus ex discipulis interrogavit magistrum suum et dixit: Cum septemsint artes et septem probitates et septem industriae, vellem ut haec mihisicut se habent enumerares. Magister: Enumerabo. Hae sunt artes: Dialectica, arithmetica, geometria, phisica, musica, astronomia. De septima vero diversaeplurimorum sunt sententiae quaenam sit. Philosophi qui prophetias non sectantur, aiunt nigromantiam esse septimam. Aliqui ex illis videlicet qui prophetiisnon credunt, philosophiam volunt esse septimam, quae res naturales velelementa mundana praecellit. Quidam qui philosophiae non student, grammaticamesse affirmant.