Latin
3
Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 3
Unproofread scanNot analysed yet
In Jacob, ut nastrum veterem hominem Idumaeum, Id est, terrenum, novo homine supplantemus, et nostrae mentis spiritus, secundum Dominum renovatus supplantatoris nomen sortiatur. Caro quippe secundum Apostolum concupiscit adversus spifitum, spiritus vero adversus carnem (Gal. V); senior videlicet frater adversus juniorem, et junior contra seniorem, quia non prius quod spirituale, sed quod animale (I Cor. XV), qui autem [Deest f. in] hujus colluctationis certamine victor exstiterit, hic, devicto carnali et veteri homine, mortificatisque membris suis quae sunt super terram, mundus corde effectus, vitiis videlicet exinanitus, ac virtutibus repletus, per actualem in contemplativam transiens vitam, Israelis nomine merebitur appellari, hoc est, viri, sive mentis videntis Dominum, sive principis cum Domino, aut directi [dilecti] Domini, quem in praesenti vita videbit per fidem, et in futuro contemplabitur facie ad faciem: Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).