Latin
4
Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 4
Unproofread scanNot analysed yet
In Juda, ut laudemus et semper glorificemus Dominum, et confiteamur illi laudantes nomen ejus. Confessionis vero in divinis Scripturis duplex modus est; aut enim ad poenitentiae satisfactionem respicit, aut baptizabantur ab eo confitentes peccata sua (Matth. III); et iterum: Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra (Jac. V); aut ad gratiarum actionem refertur et laudem, ut sanctus Daniel: Tibi, inquit, Deus Patrum nostrorum confiteor, teque laudo (Dan. II), et iterum in Evangelio, qui sicut ovis peccatum non fecit: Confiteor, ait, tibi Pater Domine coeli et terrae (Matth. XI), id est, gratias ago tibi, sive glorifico (S. August. ,Serm. 8 de verb. Dom.) . Ergo praeveniamus in confessione faciem [Domini] et confiteamur peccata nostra; advocatum enim habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). Nudemus vulnera nostra medenti; etenim sua vulnera nutrit qui legit; absconsa delicta patefaciantur Domino; revelata per poenitentiam tegantur per Domini misericordiam; in adversis pariter et prosperis laudemus Christum, in omnibus gratiam Domino Patri agentes per ipsum.