Latin
8
Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 8
Unproofread scanNot analysed yet
In Aram, ut in numero habeamur electorum Domini, adversus quos nullus est qui accuset; elegit enim nos Pater in Christo ut essemus sancti et immaculati coram ipso (II Petr. I); certam itaque nostram vocationem et electionem per bona opera faciamus, ut quia multi sunt vocati cum paucis inveniamur electis: omnes quippe qui Domini obediunt voluntati, dicuntur genus electum, regale sacerdotium (I Petr II); item excelsi simus et sublimes, meriturum scilicet dignitate sublimati a terrenis extollamur ad coelestia, quibus qui adhaeserit de excelso coeli habitaculo, omnia despicit caduca.