Latin
7
Alphanus Beneventianus, Explanatio Eorundem Nominum Ab Eodem Compilata 7
Unproofread scanNot analysed yet
In Esron, ut ardentes diaboli sagittas, ignita Inimici jacula perspicaci cordis intuitu praevidentes cum apostolo Paulo dicere possimus: Non enim ignoramus versutias ejus (II Cor. II); ad quas videndas vigilantibus cordis oculis opus habemus. Non est enim, inquit Apostolus, nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae coelestibus (Ephes. VI). Et ideo, ut idem Apostolus alibi ait: Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia (II Cor. X); spiritualibus namque et invisibilibus armis invisibilis animae, contra invisibiles hostes dimicandum est. Assumamus itaque, secundum Apostolum (Ephes. VI; I Thess. V), ut possimus resistere in die malo, in omnibus sumentes scutum fidei in quo possimus ignita inimici jacula exstinguere, et galeam spei et loricam charitatis et gladium spiritus, quod est Verbum [Dei deest]; utroque enim modo accipiendum est nobis nomen Esron, sive quia, ut supra dictum est, diabolicas caveamus sagittas, sive quia Domini videntes sagittas, quae sunt secundum Psalmistam acutae, sagittis illius opponamus; nemo etenim in agone contendens coronabitur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II). Atrium etiam efficiamur, ut veluti in atrio sanctu suo habitet in nobis, dicente ipso: Habitabo in illis. Stemus etiam in domo Domini nostri, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXV); laudantes Dominum quoniam bonus. iniremus portas ejus in exsultatione et atria ejus in hymnis (Psal. XCIX), plantati etenim in domo Domini in atriis domus Dei nostri florebunt (Psal. XCI), ut postquam in atriis praesentis Ecclesiae floruerint, stabiles in domo regni plantentur aeterni.