Latin
Book 1, CAt. XX. — Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue cum, et projice abs te (M…
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. vi, num. 57.) Nonnulli hominum ita otiosae mentis sunt, ut si eos labor occupationls excipiat, in ipsa operis inchoatione succum- Dant; et nonnulli ita inquietis sunt, ut si vacationem laboris habuerint, gravius laborent, quia tanto deteriores cordis tumultus tolerant, quanto eis licentius ad cogitationes vacat. Unde necesse est ut nec quieta mens ad exercitationem se immoderati laboris dilatet, nec inquieta ad studium contemplationis angubtet. Sæpe enim qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt; et sæpe qui occupati bene humanis usibus viverent, gladio sum quietis extincti sunt. Hinc namque est quod nonnulli inquieti spiritus, dum plus exquiruit contemplando quam capiunt, usque ad perversa dogmata erumpunt, et dum veritatis discipuli esse humiliter negligunt, magistri erroris fiunt. Hinc per semetipsam Veritas: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abste. Bonum tibi est cum uno in vitam intrare, quam duos oculos kabentem mitti in gehennam ignis. Duæ quippe vitæ. activa videlicet et contemplativa, cum servantur in mente, quasi duo oculi habentur in facie. Dexter enim oculus contemplativa vita est, sinister activa. Sed sunt nonnulli, ut diximus, qui discrete intueri summa et spiritualia nequaquam possunt, et tamen alta contemplationis assumunt, atque idcirco in pertidiae foveam intellectus pravi errore dilabuntur. Hos itaque contemplativa vita, utra vires assumpta, cogit a verilate cadere quos in statu suæ rectitudinis humiliter poterat activa sola custodire; quibus recte hoc quod praefati sumus Veritas dicit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Ac si aperte diceret: Cum ad contemplativam vitam idonea discretione non sufheis, solam securus activam tene. Cum ot in hoc quod pro magno eligis deficis, eo contentus esto quod pro minimo attendis; ut, si per contemplalivam vitam a veritatis cognilione compelleris cadere, regnum coelorum per solam activam valeas saltem luscus intrare.