Latin
Book 1, Chapter 19
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxi, num. 18.) Aliquando a reatu adulterii nequaquam discrepat culpa fornicationis, cum Veritas dicat: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mæchatus est eam in corde suo. Quia Graeco verbo mæchus adulter dicitur, cum non alien v conjux, sed mulier videri prohibetur, aperte Veritas ostendit quia etiam solo visu cum turpiter vel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur. Quod tamen plerumque ex loco vel ordine concupiscentis discernitur, quia scilicet sic hunc in sacro ordine studiosa concupiscentia, sicut illum adulterii inquinat culpa. In personis tamen non dissimilibus, idem luxurie dintinguitur reatus, in quibus fornicationis culpa quia ab adulterii reatu discernitur, praedicatori egregii lingua testatur, quae inter caetera asserit, dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri regnum Dei possidebunt (1 Cor, vit 9). Quod enim disjunctæ reatu sententiæ subdidit, quam valde a se dissideat ostendit.