Latin
Book 1, CAP. LXXXII.— Orate ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato (Matth. XXIV, 20)
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 12, in Evang. ,n. 7.) Sollicite, fratres charissimi, cogitare debemus ne nobis in vacuum tempora pereant, et tunc quaeramus ad bene agendum vivere cum jam compellimur de corpore exire; et meminisse debemus quid Veritas dicat: Orate, ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato. Per legis quippe mandatum ambulare longius in sabbato non licet. Hiems quoque ad ambulandum impedimento est, quia gressus ambulantium torpor frigoris adstringit. Ait ergo: Oratene fiat fuga vestra hieme, vel sabbato. Ac si aperte dicat: Videte ne tunc quaeratis peccata vestra fugere, quando jam non licet ambulare. Illud ergo tempus, quo fugere non licet. modo debet eogitari dum licet. Illa hora exttus nostri est semper intuenda: ista Redemptoris admonitio ante mentis oculos semper podenda.