Latin
Book 1, Chapter 81
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.81
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 9, in Ezech. ,n. 33.) Quod autem dicitur Væ vobis hypocritæ, sciendum est quod in Scriptura sucra Væ saepius de aeterno luctu quam praesenti solet intelligi. Unde scriptum est; Væ impio in malo: retributio enim manum ejus fiet ei (Isa. HI, 11), Et beatus Job loquitur, dicens: Si impius fuero, væ mihi est: si autem justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria (Job. x, 15). Justorum enim aftlictio temporalis est. Vae ergo quod dixit a temporali afflictione distinxi qui et justum afflictionem, et impium vae habere perhibuit. Et per semetipsam Veritas dicit: Væ mundo a scandalis (Matth. XVIII. 7). Et: Væ vobis qui videtis, quoniam flebitis (Luc. vi, 25). Et: Væ prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus (Luc. XXI, 23).