Latin
Book 1, CAP. XCVIII.- Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. xxvi…
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1-4
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xu, n. 16.) Solent justi viri in eo quod ipsi certum ac solidum sentiunt, quasi ex dubietate aliquid proferre, ut infirmorum in se verba transferant. Sed rursum per fortem sententiam infirmantium dubietati omnimodo contradicunt, quatenus per hoc quod dubie proferre cernuntur infirmis aliquatenus condescendant, et per hoc quod certam sententiam proferunt, infirmorum mentes dubias ad soliditatem trahant. Quod nimirum dum faciunt, exemplum capitis nostri sequuntur; passioni quippe Dominus propinquans, infirmantium in se vocem sumpsit, dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: eorumque timorem ut abstraheret suscepit. Et rursus per obedientiam vim fortitudinis ostendens, ait: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu; ut cum imminet quod fieri nolumus, sic per infirrnitatem petamus ut non fiet, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas Conditoris nostri etiam contra voluntatcm nostram fiat. Hoc igitur exemplo nonnunquam a fortibus infirmitatis illa verba suscipienda sunt, ut per eorum post praedicamenta fortia infirmorum corda gravius roborentur.