Latin
Book 1, Chapter 97
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.97.4
Unproofread scanNot analysed yet
At inquiunt: Nullus justus crudelitatibus pascitur, et delinquens servus a justo domino idcirco cadi praecipitur, at a nequitia corrigatur: ad aliquid ergo caeditur, cum non ejus dominus cruciatibus delectatur. Iniqui vero gehennæ ignibus traditi quo fine semper ardebunt 7 Et quia certum est quod pius et omnipotens Deus non pascitur cruciatibus iniquorum, cur cruciantur miseri si non expiantur? Quibus citius respondemus quod omnipotens Deus, qui pius est, miserorum cruciatu non paacitur; quia autem justus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio, et quidem sua iniquitate puniuntur, et tamen ad aliquid concremantur: scilicet, ut justi omnes et in Deo yidcant gaudia quæ percipiunt, et in istis respiciant supplicia que evaserunt, ut tanto in aeternum magis divinae gratiæ debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt quae ejus adjuto. rio vita potuerunt.