Latin
Book 1, CAP. C.— Multa passa sum hodie per visum propter eum (Matth. XXVII, 19)
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1-5
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 3i.) Antiquus hostis quamvis Dominum Jesum Christum esse Filium Dei fuerat ipse confessus, velut purum tamen illum hominem mori credidit, ad cujus mortem Judaeorum persequentium animos concitavit. Sed in ipso traditionis tempore tarde jam cognovisse intelligitur quod ipse illa ejus morte puniretur. Unde et Pilati conjugem somniis terruit, ut vir illius a justi persecutione cessaret. Sed res interna dispensatione disposita nulla valuit machinatione refragari. Expediebat quippe ut peccatorum mortem juste morientium solveret mors justi injuste morientis.