Latin
Book 1, Chapter 101
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.101
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxx, n. 66 et 67.) Incarnatus Dominus qui in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi minor est factus Patre, quia minor est etiam seipso. Naturam autem nostram suscipiens, iniquitatis jugo nullomodo teneri potuit; quem quamvis macula culpæ nostrae non attigit, passio tamen nostræ mortalitatis astrinxit. Quasi quaedam enim vincula habuit ea quae nos nequitiæ merito patimur, nostrae scilicet mortalitatis infirma,quibus usquead mortem sponte ligari se voluit, et quæ per resurrectionem mirabiliter solvit. Esurire quippe, sitire, lassescere, tenerI, flagellari crucifigi, nostrae mortalitatis vinculum fuit. Sed cum expleta morte velum templi rumperetur, scinderentur petrae, monumenta panderentur, inferni claustra patescerent, quid aliud tot argumentis tantae virtutis ostenditur, nisi quod illa infirmitatis nostrae vincula solvebantur? ut is qui ad suscipiondam servi formam venerat, in ipsa servi forma ab inferni vinculis absolutus, ad coelum etiam cum membris liber rediret? De quibus ejus vinculis Petrus apostolus attestatur, dicens: Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibileerat teneriillum abeo (Art. II, 24). Vincula itaque ejus tunc soluta sunt, cum infirmitates passionis illius in resurrectionis sunt gloriam commutatae.