Latin
Book 1, CAP. CUI. — Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix (Matt…
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1-6
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 21, in Evang. ,n. 3.) Matthæus evangelista angelum qui mulieribus ad fsepulcrum venientibus apparuit describens, ait: Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix. In fulgure enim terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris. Quia vero omnipotens Deus et terribilis est peccatoribus, et blandus justis, recte testis resurrectionis ejus angelus, et in fulgure vultus et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua de specie et terreret reprobosetmulceret pios. Recte etiam ange- Ius niveis coopertus vestimentis apparuit, quia festivitatis nostræ gaudia muntiavit. Candor etenim vestis splendorem nostrae denuntiat solemnitatis, nostrae dicamus an suae? Sed ut fateamur verius, et suæ dicamus et nostræ: illa quippe Redemptoris nostri resurrectio, ei nostra festivitas fuit. quia nos ad inimortalitatem reduxit, et angelorum festivitas exstitit, quia nos revocando ad cœlestia, eorum numerum implevit. Iu sua ergo ac nostra festivitate angelus in niveis vestibus apparuit, quia dum nos per resurrec tionem dominicam ad superna reducimur, cælestis patriae damna reparantur.